Quantum redactiones paginae "Delos" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
== Historia ==
Antiquis temporibus Deli fanum sanctissimum peregrinationes et dona ex omni orbe Graeco in insulam adliciebat. Post bella Medica victores Athenienses [[Foedus Delium|foedus Deliacum]] instituerunt, cui ipsi praeerant et civitates eius participes tributum annuum solvebant quod in templum Apollinis poneretur. Sed iam circa 450 a.C.n. ille thesaurus Athenas translatus est, quo Athenienses ad libitum uterentur spretis sociis. Ab ultimis annis quarti saeculi a.C.n. usque ad annum 167 a.C.n. Delos libera civitas fuit. Anno 167 vero Romani qui [[Macedonia antiqua|Macedones]] vicerant insulam Atheniensibus dederunt qui ibi forum quoddam internationale ad servorum commercium effecerunt quo mercatores affluebant et piratae captivos venales advehebant. Urbs et portus florebant usque ad primum saeculum a.C.n. cum a [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridatis]] ducibus direpti sunt (86 a.C.n.). Paulo post idem fecerunt et piratae e Cilicia venientes. Nec umquam postea floruit ut olim. Atheniensium dominium fuit.
 
Etiam in Africa prope litus maris locus appellabatur ''Delia Castra''.