Quantum redactiones paginae "Delos" differant

179 octeti additi ,  2 years ago
Summarium vacuum
No edit summary
[[Fasciculus:GR Delos.PNG|thumb|300px|Situs Deli]]
 
'''Delos'''<ref>[[Vergilius|Verg.]] ''[[Georgica|Georg.]]'' 3.6; [[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 2.202; et alibi.</ref> sive '''Delus'''<ref>[[Cicero|Cic.]] ''[[Pro lege Manilia|Manil.]]'' 55.</ref> ([[Graece]]: {{Polytonic|Δῆλος}}) est parva sed sacratissima insula [[Graecia]]e in mediis insulis Cycladibus sita prope insulam maiorem [[Myconos|Myconum]]. Nec quicquam in illa parva terra natura praebebat quo homines divitias sibi parare possent. Qui tamen religione adhibita insulam praeclaram fecerunt ac sibi victum quaesiverunt..
== De fabulis a mythographis traditis et religione loci ==
Ferunt deos [[Apollo|Apollinem]] [[Artemis|Artemidemque]] hic natos esse postquam eorum mater [[Latona]] a [[Iuno|Iunone]] lacessita in insula consedit. Ita Diana etiam Delia dea nuncupatur cum Delius vates aut simpliciter Delius significet Apollinem. Ita poetae Deliis foliis, sive lauro Apollini dicata, ornati esse dicuntur.