Quantum redactiones paginae "Tyros" differant

53 octeti additi ,  1 year ago
 
== Historia ==
Tyros est urbs antiquissima a Phoenicis condita, e qua [[Dido]] regina, mortuo Sichaeo marito manu fratris sui, saeculo circa 12 a. Ch. ad litora Africae aufugisse dicebatur, ubi, cum [[Aeneas|Aeneam]] convenisset eiusque amore, opere [[Venus (dea)|Veneris]] eiusque filii, [[Cupido (discretiva)|Cupidinis]], capta esset, ab isto, qui Iove imperante ad Italicam oram urbem, unde originem captura esset Roma, conditum ivit, relicta, rogum funebrem sponte construxit et ascendit seseque in gladium ipsius Aeneae proiciens obiitmortem voluntariam conscivit. Quam rem Romani postea causam putabant — vel putare praetendebant — irae atque inimicitiarum Carthaginiensium, quibuscum tribus bellis decertaverunt, dum Carthaginem funditus everterunt. Per tot saecula urbi Tyro Carthaginienses ut metropoli suae honores tribuebant communibusque deis immolabant.
Ipsam urbem Tyrum Romani anno [[193]] igni vastaverunt et anno [[198]] caput provinciae [[Syria|Syriae Phoenices]] fecerunt.