Quantum redactiones paginae "Tyros" differant

90 octeti additi ,  1 year ago
Ipsam urbem Tyrum Romani anno [[193]] igni vastaverunt et anno [[198]] caput provinciae [[Syria|Syriae Phoenices]] fecerunt.
 
Prosperitatem e navibus et nautarum sollertia, necnon e vestibus purpura tinctis (nam hoc genus concharum in proximo litore abundabat) semper traxit. Itaque quamquam saepe terrae motibus convulsa et ab [[Alexander Magnus|Alexandro Magno]] vi expugnata semper revirescere potuit. Et potentiam suam maxime ostendit dum longinquas et pollentes colonias deducit, inter quas clarissimae Carthago et Gades, ad oceanum Atlanticum positae. Praecipuus deus ab incolis colebatur 'Hercules', id est Melqart.
 
== Fontes antiqui ==