Quantum redactiones paginae "Tyros" differant

409 octeti additi ,  1 year ago
Tyros est urbs antiquissima a Phoenicis condita, ex qua Dido regina, mortuo Sichaeo marito manu fratris sui, saeculo circa 12 a. Ch. ad litora Africae aufugit, ubi, cum Aeneam convenisset eiusque amore, opere Veneris eiusque filii, Cupidinis, capta esset, ab isto, qui Iove imperante ad Italicam oram urbem, unde originem captura esset Roma, conditum ivit, relicta, rogum ascendit seseque in gladium ipsius Aeneae proiciens mortua est. Quam rem Romani postea causam putabant — vel putare praetendebant — irae atque inimicitiarum Carthaginiensium, quibuscum tribus bellis decertaverunt, dum Carthaginem funditus everterunt. Per tot saecula urbi Tyro Carthaginienses ut metropoli suae honores tribuebant communibusque deis immolabant.
Ipsam urbem Tyrum Romani anno [[193]] igni vastaverunt et anno [[198]] caput provinciae [[Syria|Syriae Phoenices]] fecerunt.
 
Prosperitatem e navibus et nautarum sollertia, necnon e vestibus purpura tinctis (hoc genus concharum in proximo litore abundabat) semper traxit. Itaque quamquam saepe terrae motibus convulsa et ab Alexandro Magno vi expugnata semper revirescere potuit. Et potentiam suam maxime ostendit dum longinquas et pollentes colonias deducit, inter quas clarissimae Carthago et Gades, ad oceanum Atlanticum positae.
 
== Fontes antiqui ==
{{Strabo}} XVI.2.22-24