66 488
recensiones
==Historia==
Antiochia condita est anno [[300 a.C.n.]] a [[Seleucus I Nicator|Seleuco I]] rege partium Asiaticarum regni illius, quod [[Alexander Magnus]] sibi comparaverat.
Quae urbs sub dicionem [[Roma antiqua|populi Romani]] redacta (64 a.C.n.) opulentissima erat omnium provinciarum ad [[oriens|orientem solem]] spectantium. Caput [[Syria (provincia Romana)|provinciae Syriae]] fuit et primo secundoque saeculo divitiis et magnitudine tertium locum in [[Imperium Romanum|imperio Romano]] obtinebat, post ipsam Romam et [[Alexandria antiqua|Alexandriam]]<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[De bello Iudaico|Bell. Iud]].'' III.29</ref>. Antiochiae nati sunt homines praeclari [[Libanius]] [[rhetor]], [[Ammianus Marcellinus]] rerum gestarum [[scriptor]], [[Iohannes Chrysostomus]] episcopus Constantinopolitanus.
|
recensiones