Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Bassus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
 
Linea 1:
'''Quintus Caecilius Bassus''' ([[floruit]] 46-44 a.C.n.) fuit [[Eques Romanus|eques Romanus]] [[Pompeius|Pompeianarum]] partium qui anno [[46 a.C.n.]] sparsis rumoribus fictis milites a [[Sextus Iulius Caesar (quaestor 48 a.C.n.)|Sexto Iulio Caesare]], patrueli et legato pro praetore [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]] in [[Syria (provincia Romana)|Syria]] abalienavit ; quo occiso eius provincia et exercitu potitus est. Novo legato a Caesare [[Dictatura|dictatore]] adversus se misso, [[Gaius Antistius Vetus (consul 30 a.C.n.)|Gaio Antistio Veteri]], atque etiam successori eius [[Lucius Staius Murcus|Staio Murco]], pertinaciter et feliciter circa [[Apamea|Apameam]] restitit -nam auxilium a [[Parthia|Parthis]] et huius regionis quibusdam regulis accepisse dicebatur<ref>''[[Epistulae ad Atticum|Ad Att]]''. XIV.9.3. {{Strabo}} XVI.2.10</ref>- donec anno [[43 a.C.n.]] [[Gaius Cassius Longinus|Gaio Cassio]], interfectori Caesaris, provinciam Syriam sibi vindicanti exercitum volens traderet<ref>{{Strabo}} XVI.2.10</ref> (nisi milites ipsi ad Cassium transfugerunt ut verba Ciceronis indicare videntur<ref>''[[Epistulae ad familiares|Ad Fam]]''. XII.11.1. Certe a Cassio non ut inimicus habitus est.</ref>). Nec quicquam amplius de Caecilio Basso accepimus.
 
Iuxta hanc vulgatam traditionem cuius auctor [[Titus Livius]] fuisse videtur, alteram nobis servavit rerum gestarum scriptor [[Alexandria|Alexandrinus]] [[Appianus Alexandrinus|Appianus]]<ref>''BC'' III.312</ref> ː Caecilium ab ipso Gaio Caesare velut [[Mentor|Mentorem]] iuniori Sexto datum esse ut ei moderaretur, odium inter duos homines ob discrepantiam morum ortum esse et ipsos milites ducem superbum et imperitum respuisse ; itaque Sextum occiderunt et Bassum ducem sibi elegerunt. Timore supplicii tum sacramentum susceperunt numquam sese Caesarianis dedituros esse.