Quantum redactiones paginae "Andreas Morellius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Andreas Morellius''' - [[Berna|Bernae]] natus die 9 Iunii 1646, [[Arnstadium|Arnstadii]] mortuus die 11 Aprilis 1703 - fuit [[Numismatica|numismatista]] HelveticusHelvetus. Adulescens delineare studiose didicit et nummorum antiquorum amore flagrans omnes nummos in cimeliarchis Europae servatos delineare suscepit atque simul aeri incidi faciebat. Mox a [[Petrus Rainssant|Petro Rainssant]], qui tum [[nummotheca (Francia)|nummophylacio regio]] praeerat, adlectus [[Ludovicus XIV|Ludovici XIV]] collectaneo operam dabat, quod tum in Europa locupletissimum erat. Nummis "consularibus" dictis, hoc est ad aetatem liberae reipublicae Romanae pertinentibus praecipuam operam dabat necnon numismatibus duodecim primorum principum. At [[Louvois]], tum minister a bello Ludovici XIV, qui rescisso [[Edictum Namnetense|Namnetensi edicto]] (1685) [[Reformatio|reformatos homines]] fanatice persequebatur, eum in carcerem duci incerta de causa bis, 1688 et 1690, iussit nec nisi petentibus [[Berna (pagus)|pagi Bernensis]] magistratibus liberatus est. Tum in Germaniam fugere maluit ubi a comite Arnstadii benigne acceptus officio donatus est (1694). At iam ei deerat pecunia ad magnum opus publicandum ac valetudine adversa impediebatur.
 
Mortuo Petro Rainssant (1689) dicunt regem Ludovicum XIV custodiam nummothecae suae Morellio ultro proposuisse, siquidem fidem reformatam abiurasset ; nec numismatistam Helveticum condicionem probasse.