Quantum redactiones paginae "Andreas Morellius" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
Non aliter atque sedecimo saeculo [[Wolfgangus Lazius]] septuaginta milium nummorum descriptionem lectoribus pollicitus non nisi tabulam unam in lucem protulerat et ingentem numerum manuscriptarum delineationum heredibus reliquerat, sic Andreas Morellius non nisi "specimen" quoddam parvulum magni operis sui vivus publicare potuit. At octavo decimo saeculo Sigebertus Havecampius aliique eruditi [[Chalcographia|chalcographias]] Morellianas in thesauri formam collegerunt et in lucem typographicam protulerunt.
=== Vivo auctore edita ===
* 1683 ː ''[https://books.google.fr/books?id=sp7WPgG1KbcC&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false Specimen universae Rei nummariae antiquae quod Literatorum Reipublicae proponit Andreas Morellius...]'', Parisiis, apud Thomam Moette. Duci Aumontio dedicatus, qui circulos numismaticos Parisienses tum domum invitare solebat. Qui libellus anno 1695 Lipsiae apud J. Thomam Fritsch reeditus est, comiti Antonio Gunthero, patrono suo, dedicatus.<ref> [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k859722x.image Vide textum apud Gallicam]</ref>.
* 1701 ː ''[https://books.google.fr/books?id=oixmAAAAcAAJ&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false de Nummis consularibus epistola ad Jacobum Perizonium]'', Arnstadiae. Anno proximo (1702) versio Francica<ref>[https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k852732b.image Apud Gallica]</ref> Amstelodami in lucem prodiit
 
== Notae ==
<references/>