Quantum redactiones paginae "Andreas Morellius" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
|||
Linea 1:
'''Andreas Morellius''' - [[Berna|Bernae]] natus die 9 Iunii 1646, [[Arnstadium|Arnstadii]] mortuus die 11 Aprilis 1703 - fuit [[Numismatica|numismatista]] Helveticus. Adulescens delineare studiose didicit et nummorum antiquorum amore flagrans omnes nummos in cimeliarchis Europae servatos delineare suscepit atque simul aeri incidi faciebat. Mox [[Petrus Rainssant|Petri Rainssant]] gratia qui tum [[nummotheca (Francia)|nummophylacio regio]] praeerat [[Ludovicus XIV|Ludovici XIV]] collectaneo operam dedit, quod tum in Europa locupletissimum erat. Nummis "consularibus" dictis, hoc est ad aetatem liberae reipublicae Romanae pertinentibus praecipuam operam dabat necnon numismatibus duodecim primorum principum. At [[Louvois]], tum minister a bello Ludovici XIV
Mortuo Petro Rainssant (1689) dicunt regem Ludovicum XIV custodiam nummothecae suae Morellio ultro proposuisse, siquidem fidem reformatam abiurarit ; nec numatistam Helveticum condicionem probasse.
|