Quantum redactiones paginae "Henricus VII" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m emendatio parva
Linea 6:
Cum seditio duce Henrici annexu, Neomagi duce, minime efficax fuisset, Henricus VII factus est domus Lancastrae praeses sicut coronae Anglicae petitor. Annexis [[Eduardus IV (rex Anglicus)|Eduardi IV]] (qui fuerat e domu Eboracensi) Angliae pristini regis, qui nuptiis facti erant eius annexi, iuvantibus magno cum exercitu Cambriam intravit adiuvatusque ab Iaspero Tudore avunculo, maximi imperatore ingenii, invasit Angliam. Cambria traditione quidem maius favit illo tempore Eboracensi domui, tamen Henricus auxilium accepit maiorum suorum causa, quia per patrem suum prognatus erat a Domino Rhys, regnatore populo grato Cambriae. Exercitu quinque milibus militum constante composito in septentriones profectus est Henricus.
 
Ibi milites potuerunt [[1485]] proelio apud Bosworth Fields acto vincere modo decretorio domus Eboracensis exercitum imperatore [[Ricardus III (rex Anglicus)|Ricardo III]]. Illa victoria simul Rosarum Bellum, quod multos per annos iam pugnatum erat inter Eboracensem atque Lancastrae (Tudorem) domum, finivit. Throni postulationes Henrici quidem modo parvae erant positae illegalibus infantibus. Sed illud factum non impedivit throni ascensionem, nam senatus deliqua lege ordinem heredum throni statuente omni homini potuit offerre Angliae coronam. In facto iam illo tempore sicut hodierno corona erat offerenda regi Throni Consilio, quamquam hodie lex est statuens ordine exacto homines throni postulationem habentes. Henricus autem coronam vincitaccepit Angliae expugnatione.
 
==Tempus Henrico rege==
Linea 25:
Henricus rex sapienter consulebat pecuniae atque tributi systemate optime excogitato satis pecuniae iterum colligebat. Adiuvabatur illo re cancellario suo, archiepiscopo Ioanne Morton, imprimis consulente magnis copiis pecuniae a nobilibus solutis. Iuxta regem ille posuit Coronae Consilium, quod animum attendebat nobilibus et seditiones impediebat.
 
Fines rationis rei publicae gerendae Henrici et servatio pacis et frugalitas florens erant. Uterque finis confectus est. Henricus imperator ingenii minimi erat minimeque itaque conabatur fines antecessoribus regentibus amissos in Gallia iterum expugnare. Loco eius rei pacis foedus fecit cum Gallia multum pecuniae Angliae dans. Ad frugalitatis positionem emendandam navigationinavigationem pecunia adiuvabat, ut simul classis militaris magnae potentiae et classis mercaturae magna fierent. Cum mortuus esset, bona eius fuerunt 1500000 librarum Anglicarum; filius suus potuit brevi tempore amittere omnem eam pecuniam.
Ut esset Galliae inimicus aut socius par, Henricus foedus feictfecit cum Hispania, cum nuberet filius, Arthurus Tudor, Catharinae Aragonensi; Scotiae foederatus factus est Margareta filia nubente Iacobo IV regi; tandem etiam foedus fecit cum Germania imperatore Maximiliano I.
 
[[1502]] Henrico bis fuit fatum pessimum: heres suus, Arthurus brevissimo tempore modo nuptus, Luddoloci castris mortuus est morbo latissime disperso; paucis mensibus post etiam Henrici uxor mortua est, postquam infantem peperit. Timuit, ne foedus nuptiis filii natu maximi atque Catharinae Aragonensis factus dissolveretur; itaque permissioni studuit papae, quoqua filius natu minor, [[Henricus VIII (rex Anglicus)|Henricus VIII]] rex serior, potuit Catharinam in matrimonium ducere. Henricus potuit a papa Iulio II permissionem illam accipere; constituit autem Catharinam non esse in matrimonium ducendam filio suo ante mortem suum. Omnia autem molimenta illa ad heredum suorum nuptias pertinentia frustra fecit. Post mortem [[1509]] successor erat filius secundus, [[Henricus VIII (rex Anglicus)|Henricus VIII]].
 
Filia Henrici VII natu maxima primo uxor erat Iacobi IV Scotiae regis, cuius filius erat Iacobus V, cuius filia erat Maria Stuarta. Nuptiis illis Henricus speraverat frangere Foedum Vetus ([[Lingua Anglica|Anglice]] Auld Alliance) Scotiae et Galliae, frustra autem. Maritus secundus Margaretae erat Archibaldus Douglas; eorum nepos Henricus Stuartus Dominus Darnley postea in matrimonium duxit Mariam Stuartam, cuius filius erat [[Iacobus I (rex Anglicus)|Iacobus VI]]. Ille postea, [[Elisabetha I (regina Anglica)|Elisabetha I]] mortua, heres erat throni Anglici nomine Iacobo I utente.