Quantum redactiones paginae "Primum bellum mundanum" differant

Content deleted Content added
Inter causam et ansam (sensu Thucidideo) internoscendum esse puto.
No edit summary
Linea 120:
== Scaena ==
[[Saeculum 19|Saeculo undevicensimo]], maiora imperia Europaea strenue enitebantur, ut [[aequilibrium potestatis]] per [[continens|continentem]] obtinerent, quod iam ante [[1900]] multiplex foederum civilium militariumque complexus effecerat. Haec foedera anno [[1815]] coeperant, in [[Foedus Sanctum|Foedere Sancto]] inter [[Borussia]]m, Russiam, et Austriam. Tum, [[October|OctobreOctobri]] mense [[1873]], [[Otto von Bismarck]], [[cancallarius Germaniae|cancellarius Germanus]], [[Foedus Imperatorum Trium]] ([[Theodisce]] ''Dreikaiserbund'') inter [[monarcha]]s Austro-Hungariae, Russiae, et Germaniae composuit. Hoc foedus autem defecit quia Austro-Hungaria et Russia consiliis in [[Balcania]] consentire non poterant; quo facto, Germania et Austro-Hungaria foedus inter se anno [[1879]] composuerunt, [[Foedus Duplex (1879)|Foedus Duplex]] appellatum. Quod visum est modus quo Germania et Austro-Hungaria pondus Russicum in [[Balcania]] resistere posset, cum [[Imperium Ottomanicum]] debilitari persistebat. Anno [[1882]], expansum est hoc foedus, ut [[Italia]]m comprehenderet, in re quae [[Foedus Triplex (1882)|Foedus Triplex]] facta est.<ref>Keegan 1998:52.</ref>
Post [[1870]], certamen in [[Europa]] praecipue per accurate excogitatum foederum rete a Bismarck instructum inter Imperium Germanicum et reliquium Europae diu aversum est; qui praesertim laborabat ut Russia cum Germania consisteret ad prohibendum bellum frontium binorum contra Franciam et Russiam. Cum autem [[Gulielmus II (Imperator Germaniae)|Gulielmus II]] regnum ut imperator Germanicum exciperet, Bismarck se a munere removere coactus est, cuius compositio foederum paulatim neglegebatur. Exempli gratia, imperator anno [[1890]] [[Foedus Detrimentum Resartum]] cum Russia renovare noluit. Anno [[1892]], [[Foedus Franco-Russicum]] ad resistendam [[vis|vim]] Foederis Triplicis compositum est. Anno [[1904]], Britanniarum Regnum et Francia [[Conventum Come]], seriem pactorum, atque anno [[1907]], Britanniarum Regnum et Russia [[Pactum Anglo-Russicum]] composuerunt. Haec pacta, cum societatem inter Britanniarum Regnum et Franciam atque inter Britanniarum Regnum et Russiam non instituerent, efficienter fecerunt ut ingressio Britannica in certamen futurum quod Franciam vel Russiam implicaret veri similis esset; unde compositio conectorum pactorum bilateralium [[Conventum Triplex]] appellari coepit.