Quantum redactiones paginae "Martinus Heidegger" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 8:
 
Nam, secundum Heidegger, [[metaphysica]] essendi fundamentum considerari non potest. Ea de causa, ille [[Metaphysica|metaphysicam]] per essendi oblivionem potius describit, et philosophiam suam ontologiam fundamentalem appellat. Postea, Heidegger de essendi eventu loquitur, quia tale “esse ipsum” per [[Metaphysica|metaphysicae]] [[Historia|historiam]] velatur, sed etiam pariter manifestatur. Heidegger novum philosophandi genus experiri conatus est, per quaestiones generales secundum de “esse ipsum” significationem conditum. [[Metaphysica|Metaphysicae]] [[Historia|historiam]] per essendi oblivionem nove enarravit.
 
== "Esse et Tempus" ==
Opus magnum philosophi Martini Heidegger, quod "Esse et Tempus" (MXMXXVII) inscribitur, est unius librorum clarorum philosophiae nostris temporibus.
 
Prologus<ref>Heidegger, Martin: 1986. Sein und Zeit (1927), Tubinga, p. 1</ref> eius cum sententia clara philosophi Plato coepit, ut sequitur:
 
"δῆλον γὰρ ὡς ὑμεῖς μὲν ταῦτα πάλαι γιγνώσκετε, ἡμεῖς δὲ πρὸ τοῦ μὲν ᾠόμεθα, νῦν δ᾿ ἠπορήκαμεν." <ref>Plato, Sophistes 244 a</ref>
 
"Palam enim, vos iam diu rem novisse, nos autem olim quidem scire putavimus nunc autem defecimus".
 
Conversio ex lingua Graeca in linguam Latinam de Marcilio Ficinus <ref>http://www.opera-platonis.de/Didot2/Sophistes244.htm</ref>
 
 
Heidegger ipse quaestionem perobscuram de "esse" coepit, ut sequitur:  
 
"Num hodie si quis ex nobis quaesierit quid verbis 'esse' usi re vera significemus, responsum reddere poterimus? Minime vero.
 
Quamobrem denuo quaerendum est quae vis sit verborum 'esse'.
 
Num hodie omnino sollicitamur nescii quid 'esse' significet? Minime vero.
 
Itaque ante omnia curandum est ut denuo intellegatur qua de causa illa ipsa quaestio proponenda sit.
 
Hoc autem libro clare et distincte explicabitur, quid, cum dicimus „esse “, significetur."<ref>Heidegger, Martin: ibid.</ref>
 
At ab anno 1933 ad 1945 socii [[Factio operaria socialistarum nationalium Germanica|Factionis socialistarum nationalium Germanicae]] fuit, quod causa privationis status academici et disputationis parit.