Quantum redactiones paginae "Franciscus Petrarca" differant

Content deleted Content added
m →‎Nexus externi: nexus ad opus deletus > ad paginam principalem
m →‎Vita: Nexum internum instauravi.
Linea 11:
Cum litteras Latinas coluit epistularumque sat amplam dictavit copiam, tum etiam operum Latinorum generis diversi haud exiguum numerum sive oratione soluta conscripsit sive, ut tunc moris erat, metrico stilo concinavit. Operis fama lauream poëticam a [[Lutetia]] et [[Roma]] sibi oblatam meruit. In [[Capitolium|Capitolio]] coronam [[poëta laureatus|poëtae laureati]] accepit anno 1341.
[[Fasciculus:Arqu%C3%A0_Petrarca2.JPG|thumb|250px|Petrarchae sepulchrum Arquati]]
Insequentibus annis multas Italiae urbes cognovit; [[Vallis Clausa (praefectura Franciae)|Vallem Clausam]] habitavit annis 1344-1347, postea in Italiam revertit. Florentiae de visu cognovit [[Ioannes Boccacius|Iohannem Boccacium]], quocum epistulis amicitiam iunxerat. Rursus multa itinera fecit per Italicas urbes bellis civilibus vexatas<ref>Franciscus Petrarcha, ''Rerum vulgarium fragmenta'', CXXVIII</ref>. Legatus fuit inter principes et dominos, qui eius fama usi sunt. Praecipue [[Mediolanum|Mediolani]] apud [[Ioannes Vicecomes|Ioannem Vicecomitem]] annis 1353-1359 vixit; postea domum apud [[Padua]]m in vico [[Arquatum|Arquato]], ubi usque ad mortem habitavit, [[Respublica Veneta]] ei donavit. Quae invicem eius bibliothecam, illo tempore ditissimam hominis privati in Europa, in hereditatem accepit.
 
== De operibus ==