Quantum redactiones paginae "Associatio musealis Arnstadii" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
 
==Post primum bellum pancosmicum==
Anno 1919 museum in [[Palatium Novum (Arnstadium)|Palatium Novum]] collocatum est. Inflationis [[moneta]]e causa anni 1923 contributio praescripta annualis 500 marcarum fuit. Membra 40 tantummodo numerabatur, cum tres annos post iam 110 homines sodales feliciter sese declararent. Annis 1931 et 1932 scientifica societas cui titulus ''Wissenschaftlicher Verein'', quae anno 1861 fundata erat, abolita est. Associatio musealis et eius membra et supellectiles libenter accepit excepitque. Eodem anno et res omnes [[Consociatio litterarum Arnstadiensis|Consociationis litterarum Arnstadiensis]] in manus musealium transiit. Anno 1936 moderatio de museo in manus publicas revenit ''(Museumstiftung)''. Die 11 Martis 1937 etiam Societas litterarum, quae appellabatur, res suas commmendavit in manus Associationis musealis.
 
Museum anno 1940 clausum est. Quando anno 1944 iubilaeum annorum 50 de Associationis nativitate celebrandum erat, saltem tractatio in periodico cui titulus ''Arnstädter Arnzeiger'' die 26 Augusti 1944 scripta est. Festum attamen fieri non potuit. Anno 1945 associatio interdicta et dissoluta est.