Quantum redactiones paginae "Henricus David Thoreau" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
de numera
Linea 18:
[[Fasciculus:Henry_David_Thoreau.jpg|thumb|Henricus David Thoreau, anno ignoto.]]
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Henricus David Thoreau''' ([[12 Iulii]] [[1817]]—[[6 Maii]] [[1862]]) fuit [[philosophus]], [[historia naturalis (scientia)|naturalista]] et [[auctor]] [[Civitates Foederatae|Americanus]] notissimus ob libros ''Walden, seu Vivere in Silvis'' ([[Anglice]] ''Walden, or Life in the Woods'') de [[simplicitas voluntaria|simplicitate voluntaria]] in rebus rusticis quod origo [[oecologia]]e est, et ''Inoboedientia Civilis'' ([[Anglice]] ''Civil Disobedience''), de resistendo [[inviolentia]]e rei publicae iniustae, sicut [[servitus|servitutis]] et [[Bellum Mexicanum|Belli Mexicanum]]. Etiam [[transcendentalismus|transcendentalista]] inspiratus a [[Radulphus Waldo Emerson|Radulpho Waldo Emerson]].
 
==Aliqua excerpta ex tertio capite libri ''Walden'' vocato 'De legendo'==
Hoc fere modo Thoreau scripsit de beneficio litterarum antiquarum legendarum:
<blockquote>[[Homerus|Homerum]] vel [[Aeschylus|Aeschylum]] [[Graece]] scriptum sine periculo intemperantiae luxusque discipulum legere licet, nam is quodam modo heroes imitari et cum eis mane agere habetur. Libri heroici, quamquam in litteris linguae hodiernae impressi sunt, temporibus deterioribus semper mortui sunt; [[significatio (linguistica)|significationem]] omnium verborum et versuum laboriose petere debemus, coniectantes ex nostra sicut sapientia virtute liberalitate sensum maiorem quam eum quem usus communis permittit. Hodierna imprimatio, vilis et fertilis, plena libris translatis, haud propius ad scriptores antiquos heroicos nos tulit. Hi scriptores esse solitarii semper videntur, et linguae eorum tantae rarae mirabilesque videntur quantae semper videbantur. Diebus iuvenilibus et horis pretiosis dignum est discere pauca saltem verba linguae antiquae, quae ex viis quotidianis sublata sunt, quae consilia et stimuli sunt. Pauca verba Latina quae audivit agricola haud frustra meminit iteratque. Homines nonnumquam putant litteras classicas cessuras esse studiis modernioribus utilioribusque; sed discipulus audax litteris classicis, quacumque lingua et quocumque tempore scriptis, semper studebit.</blockquote>
 
{{Transl|