Quantum redactiones paginae "Bellum Lapponiae" differant

Content deleted Content added
Dexbot (disputatio | conlationes)
m Removing Link GA template (handled by wikidata)
mNo edit summary
Linea 5:
Dum Germaniae milites removebant ad septentrionalem, eius militia navalis pyrobolos subaquaneos in maribus prope Finniam posuit, et cum Operatione ''[[Tanne Ost]]'' temptavit [[Suursaari Insula|Suursaarem Insulam]] in [[Sinus Finnicus|Sinu Finnico]] capere. Quamquam nonnulli ''[[Wehrmacht]]'' et officiarii Finnici pacate removere conati sunt, proelia inter copias Germanicas et Finnicas fuerunt antequam foedus praeliminare facta erat. Dimicationes intensificaverunt cum Finni postulatum Sovieticum expulsionis Germanorum sequi temptaverant. Situs Finnorum tunc erat similis ei [[Italici|Italicorum]] et [[Dacoromani|Dacoromanorum]], quibus post ad [[Socii|Socios]] liquentes necesse erat Germanos expellere. Difficultas erat in postulato Sovietico demobilizationis militium Finnicorum eodem tempore quod contra Germanos opus erat pugnare.
 
Generalis praefectus Finnicus [[Hialmar Siilasvuo]], [[Suomussalmi]]s victor, operationes contra Germanos duxit, et inOctobri Octobre NovembrequeNovembrique 1944 e pleraque Finniae septentrionalis exegit, sed copiae Germanae, sub Generali Praefecto [[Lotharus Rendulic|Lotharo Rendulic]] regiones magnas Finniae septentrionalis cum tactica [[terra adusta|terrae adustae]] vastaverunt. Plus quam tertia pars eorum aedium vexatae sunt, et caput provincialis [[Rovaniemi]] ad solum exustum est.
 
[[Categoria:Secundum bellum mundanum]]