Quantum redactiones paginae "Protestantes" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
Notio '''Protestantes''', quae in primo [[civilitas|politica]] fuit, sensu strictiore omnes assectatores communitatum [[Religio Christiana|Christianarum]], quae [[reformatio]]ne [[saeculum 16|saeculo decimo sexto]] ortae ex [[Germania]] [[Helvetia]]que profectae primo imprimis in [[Europa]] meridiana septententrionalique diffusae sunt.
 
Sensu latiore etiam ecclesiae Protestantes appellantur, quae post reformationem ortae eadem vel similia praecepta ac ecclesiae reformatoriae sequuntur eoque [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiam Catholicam Romanam]] defugiunt. Hoc sensu inter alias etiam [[Communio Anglicana]] ad Protestantismum numeratur. Etiam [[Ecclesiae Liberae]] ad Protestantismum pertinent, ad quos inter alios [[Mennonitae]] iam tempore reformationis orti, [[Baptistae]], [[Methodistae]], [[Ecclesia Adventistarum Septimi Diei]] et [[Ecclesia Pentecostalis]]. Etiam [[Valdenses]] iam [[saeculum 12|saeculo duodecimo]] orti Protestantismo adscribuntur. Ecclesiae [[Ecclesiae Presbyterianae|Presbyterianae]] et [[Ecclesiae Congregationalisticae|Congregationalisticae]] maxime in terris [[lingua Anglica|linguae Anglicae]] diffusae et multae aliae denominationes ad [[Ecclesiae Reformatae|Ecclesias Reformatas]] numerantur. Etiam [[Religiosa Amicorum Sodalitas]] (sive QuakeriQuackeri) ex reformatione [[Anglica|Anglica]] profecta est.
 
Ecclesiis Protestantibus hodie toto orbe terrarum diffusis sunt fere 400 assectatores<ref>http://www.luther2017.de/</ref>, incremento maximo hodie in [[Res Publica Popularis Sinarum|Sinis]] et in [[America Latina]] gaudent. Plurimae ecclesiae [[Lutheranismus|Lutheranae]] participes sunt [[Foederatio Mundialis Lutherana|Foederationis Mundialis Lutheranae]], ecclesiae Reformatae [[Communionis Mundialis Reformatae]]. Etiam Ecclesiae Liberae varie inter gentes coniunguntur. Maxima ecclesiarum Protestantium pars ad [[Concilium Mundiale Ecclesiarum]] pertinet. Protestantes incolarum sunt maxima pars in [[Scandinavia]], [[Britannia Maior|Britannia Maiore]], [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]], [[Canada]], [[Australia]] et [[Nova Zelandia]]. In [[Germania]], [[Nederlandia]] et [[Helvetia]] fere totidem Protestantes ac Catholici vivunt.