Quantum redactiones paginae "Hortus zoologicus Erfordiensis" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 3:
'''Hortus zoologicus Erfordiensis''' (Theodisce: ''Thüringer Zoopark Erfurt'') invenitur in septentrione [[Erfordia]]e, capitis [[Thuringia]]e, in [[Germania]]. Agitur de [[hortus zoologicus|zoologico viridiario]] totius Thuringiae maximo. Moderatrix ex anno 2014 est Sabina Merz. Anno 2017 visitatorum milia 358 huc spectatum veniebant.
 
== ResRerum oblataeoblatarum varietas==
Therotrophium ad Montem rubrum (Theodisce: ''Roter Berg'') situm insuper excursionibus migratoriis patet cum speculis desuper in urbem captantissimis. Eius magnitudo 63 hecatometrorum quadratorum est, quorum 15 protectioni naturali tantummodo inserviant. Itaque tertium damarium totius [[Germania]] est quoad amplitudinem. Bestiarum tria milia sarta et tecta conservantur in speciebus 482. Fuit in zoologico amplexu usque annum 2017 et [[aquarium]] magnum ad viam Nettelbeckufer 28a, quae chiliometra IV distat. Villa Axmanni ab occidente latifundia cum iumentis, porcis, equis, asinis, anseribus, cuniculis, cavia porcellis, capris terminat. Maximam aestimationem provocant circumiecta diversa, quibus mundum bestiarum ambientem genuinum quam optime imitari in votis est. Visitatores pedibus intrare possunt in Silvam [[lemuridae|lemuridarum]], Terram [[macropus|macropodum]], Caveam [[Threskiornithinae|ibidum]], Saltus cervorum atque [[capra|capellarum]]. Animalia alia libenter sinunt, ut ab infantibus tangantur permulceanturve.
[[file:Elefantenhaus Zoopark Erfurt 2.JPG|thumb|Elephantorum palatium anno 2014 consecratum]]