Quantum redactiones paginae "Hortus zoologicus Erfordiensis" differant

Content deleted Content added
Linea 18:
[[Carolus Axmann]] medicus in valetudinario Catholico laborans annis 1860 Montem rubrum seligebat ad domum aestivam genere craticio construendam. Ei in animo fuit, ut pupulis omnibus urbanis semper lac bonum suppeteretur. Medico mortuo familia Sahlender aedes pulchras obtinuit atque amplificavit. Anno autem 1958 domus ea horto zoologico addita est; proh dolor cruminis publicis aegrotantibus status architectonicus magis magisque deplorablis fiebat.
 
Ex anno 1995 circulus hortulanorum et saltuariorum domui salvandae convenit qui annis sex locum amoenum resurgere fecerunt. QuaeLocus nuncipse conventibus variis et habitationi ad tempus patet. In grangiis finitimis admirari potest porta Ecclesiae Sanctae Thomae antiquae (ad compitum viae Löberstraße et angiportus Rosengasse); Axmann enim pecunias multas ad novum oratorium erigendum ea condicione dederat, ut portam unam sibi auferre liceret.
 
== Amici horti zoologici Erfordiensis==