Quantum redactiones paginae "Hortus zoologicus Erfordiensis" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
Expositione horticulturali post annum 1945 ad Burgum Sancti [[quattuordecim auxiliatores|Cyriaci]] celebrata - ubi antea therotrophii genus quoque fuerat - oportebat ut vivarium verum atque satis magnum efficeretur. [[Henricus Dathe]], curator horti zoologici [[berolinum|Berolinensis]], commissionem de indagandis territoriis dignis ducebat et decisionem fecit in favorem plagarum apud Montem rubrum sitarum. Denique caballi, capellae, apri a monticulo Sancti Cyriaci translata sunt ad areas novas. Tunc collis adhuc sine arboribus quasi iacebat, quae res cito viribus unitis mutabantur. Anno 1958 monstratio prima publica celebrata est; anno 1959 die 7 Octobris, quo [[Res publica democratica Germanica]] anniversarium decimum egit, inauguratio sollemnis facta est. Incolae haud pauci indefesse manibus propriis auxiliabantur in horto zoologico creando. Multae modernae res in horto zoologico ponebantur, quarum aliis in vivariis vetustioribus egestas.
 
Nostris diebus damarium Erfordiense maximi momenti est et in rebus et periegeticis et et in rebus relaxatoriis. Post annum 1990 territorium omne pluries ad usum animalium visitantiumque emendatum est. Anno 2009, quo iubilaeum celebratum est, multi ab intimo corde proclamarunt se habere Germaniae hortum zoologicum pulcerrimum! Ex anno 2007 vivarium cognomen ''bestiarum magnarum'' portat, velut in tabulis aeneis a [[christianus Paschold|Christiani Paschold]] confectis et ad introitum fixis bene ante oculos ponitur.
 
== Villa Axmanni cur medio in vivario sit==