Quantum redactiones paginae "Hortus zoologicus Erfordiensis" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
 
== Historia ==
Iam multos annos antequam damarium Erfordiense aperiretur, notio de feris publice ostendendis fuerat. Erfordiae saeculo XVI [[cygnus|cygni]] olores inter Pontem longum et Viam castellorum ad [[Hiera]]m spectabantur. Magistratus, quod apocha pecuniae solutae testificatur, curatorem istarum bestiarum habebat. Annis inter 1733 et 1780 cancelli in [[hortus cervorum|Horto cervorum]] instructi sunt pro [[cervus elaphus|cervis elaphis]] ibi pascentibus. Anno 1910 consociatio Amicorum aquarii terrariique stagnum in tribu Andreasried (apud palaestram cyclisticam) colebat, ut pisces suos bene nutrire quirent. Ibidem damarium pusillum nomine ''Tümpelgarten'' natum est. AnnoRevera, anno 1933 Servitium imperii laboratorium ([[Imperium Germanicum (1933-1945)|Germaniae nazisticae]]) prope stationem ferriviariam septentrionalem inter vias Grubenstraße et Lange Straße vere hortushortum zoologicuszoologicum erigere volebat; quae incepta autem ad irritum sunt ducta.
 
Expositione horticulturali post annum 1945 ad Burgum Sancti [[quattuordecim auxiliatores|Cyriaci]] celebrata - ubi antea therotrophii genus quoque fuerat - oportebat ut vivarium verum atque satis magnum efficeretur. [[Henricus Dathe]], curator horti zoologici [[berolinum|Berolinensis]], commissionem de indagandis territoriis dignis ducebat et decisionem fecit in favorum plagarum apud Montem rubrum sitarum. Denique caballi, capellae, apri a monticulo Sancti Cyriaci translata sunt ad areas novas. Tunc collis adhuc sine arboribus quasi iacebat, quae res cito viribus unitis mutabantur. Anno 1958 monstratio prima publica celebrata est; anno 1959 die 7 Octobris, quo [[Res publica democratica Germanica]] anniversarium decimum egit, inauguratio sollemnis facta est. Incolae haud pauci indefesse manibus propriis auxiliabantur in horto zoologico creando. Multae modernae res in horto zoologico ponebantur, quarum aliis in vivariis vetustis egestas.