Quantum redactiones paginae "Hortus zoologicus Erfordiensis" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Nostris diebus damarium Erfordiense maximi momenti est et in rebus periegeticis et et in rebus relaxatoriis. Post annum 1990 territorium omne pluries ad usum animalium visitantiumque emendatum est. Anno 2009, quo iubilaeum celebratum est, multi ab intimo corde proclamarunt se habere Germaniae hortum zoologicum pulcerrimum! Ex anno 2007 vivarium cognomen ''bestiarum magnarum'' portat, velut in tabulis aeneis a [[christianus Paschold|Christiani Paschold]] confectis et ad introitum fixis bene ante oculos ponitur.
 
== Villa Axmanni cur medio in vivario sit==
[[file:Villa Axmann Zoo Erfurt.jpg|thumb|Villa Caroli Axmann, medici maecenatisque]]
[[Carolus Axmann]] medicus in valetudinario Catholico laborans annis 1860 Montem rubrum seligebat ad domum aestivam genere craticio construendam. Ei in animo fuit, ut pupulis semper lac bonum suppeteretur. Medico mortuo familia Sahlender aedes pulchras obtinuit atque amplificavit. Anno autem 1958 domus ea horto zoologico addita est; proh dolor cruminis publicis aegrotantibus status architectonicus magis magisque deplorablis fiebat.