Quantum redactiones paginae "Hortus zoologicus Erfordiensis" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
== Res oblatae==
Therotrophium ad Montem rubrum (Theodisce: ''Roter Berg'') situm insuper excursionibus migratoriis patet cum speculis desuper in urbem captantissimis. Eius magnitudo 63 hecatometrorum quadratorum est, quorum 15 protectioni naturali tantummodo serviuntinserviant. Itaque tertium damarium totius [[Germania]] est quoad amplitudinem. Bestiarum tria milia sarta et tecta conservantur in speciebus 482. Fuit in zoologico amplexu usque annum 2017 et [[aquarium]] magnum ad viam Nettelbeckufer 28a, quae chiliometra IV distabat. Villa Axmanni in occidentali vivario sita latifundia variis cum iumentis, porcibus, equiis terminat. Maximam aestimationem provocant circumiecta diversa, quibus bestiarum mundum ambientem quam optime imitari in votis est. Visitatores pedibus intrare possunt Silvam [[lemuridae|lemuridarum]], Terram [[macropus|macropodum]], Caveam [[Threskiornithinae|ibidum]], Saltus cervorum atque [[capra|capellarum]]. Animalia alia libenter sinunt, ut ab infantibus tangantur permulceanturve.
[[file:Elefantenhaus Zoopark Erfurt 2.JPG|thumb|Elephantorum palatium anno 2014 consecratum]]
 
== Historia ==
Iam multos annos antequam damarium Erfordiense aperiretur, notio de feris publice ostendendis fuerat. Erfordiae saeculo XVI [[cygnus|cygni]] olores ad [[Hiera]]m spectabantur inter Pontem longum et Viam castellorum. Magistratus, quod apocha pecuniae solutae testificatur, curatorem istarum bestiarum habebat. Annis inter 1733 et 1780 in [[hortus cervorum|Horto cervorum]] cancelli instructi sunt pro [[cervus elaphus|cervis elaphis]] ibi pascentibus. Anno 1910 consociatio Amicorum aquarii terrariique stagnum in tribu Andreasried (apud palaestram cyclisticam) colebat, ut pisces suos bene nutrire quirent. Ibidem damarium pusillum nomine ''Tümpelgarten'' natum est. Anno 1933 Servitium regni laboratorium prope stationem ferriviariam septentrionalem inter vias Grubenstraße et Lange Straße hortos zoologigos erigere volebat; quae incepta autem ad irritum sunt ducta.