Quantum redactiones paginae "Hortus zoologicus Erfordiensis" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Iam multos annos antequam damarium Erfordiense aperiretur, notio de feris publice ostendendis fuerat. Erfordiae saeculo XVI [[cygnus|cygni]] olores ad [[Hiera]]m spectabantur inter Pontem longum et Viam castellorum. Magistratus, quod apocha pecuniae solutae testificatur, curatorem istarum bestiarum habebat. Annis inter 1733 et 1780 in [[hortus cervorum|Horto cervorum]] cancelli instructi sunt pro [[cervus elaphus|cervis elaphis]] ibi pascentibus. Anno 1910 consociatio Amicorum aquarii terrariique stagnum in tribu Andreasried (apud palaestram cyclisticam) colebat, ut pisces suos bene nutrire quirent. Ibidem damarium pusillum nomine ''Tümpelgarten'' natum est. Anno 1933 Servitium regni laboratorium prope stationem ferriviariam septentrionalem inter vias Grubenstraße et Lange Straße hortos zoologigos erigere volebat; quae incepta autem ad irritum sunt ducta.
 
Expositione horticulturali post annum 1945 ad Burgum Sancti [[quattuordecim auxiliatores|Cyriaci]] celebrata - ubi antea therotrophii genus quoque fuerat - oportebat ut vivarium verum atque satis magnum fieretefficeretur. [[Henricus Dathe]], curator horti zoologici [[berolinum|Berolinensis]], commissionem de indagandis territoriis dignis ducebat et decisionem fecit in favorum plagarum apud Montem rubrum sitarum. Denique caballi, capellae, apri a monticulo Sancti Cyriaci translata sunt ad areas novas. Tunc collis adhuc sine arboribus quasi iacebat, quae res cito viribus unitis mutabantur. Anno 1958 monstratio prima publica celebrata est, anno 1959 die 7 Octobris, quo [Res publica democratica Germanica]] anniversarium decimum egit, inauguratio sollemnis facta est. Incolae haud pauci indefesse manibus propriis auxiliabantur in horto zoologico creando. Multae modernae res in horto zoologico ponebantur, quarum aliis in vivariis vetustis egestas.
 
Nostris diebus damarium Erfordiense maximi momenti est et in rebus periegeticis et et in rebus relaxatoriis. Post annum 1990 territorium omne pluries ad usum animalium visitantiumque emendatum est. Anno 2009, quo iubilaeum celebratum est, multi ab intimo corde proclamarunt se habere Germaniae hortum zoologicum pulcerrimum! Ex anno 2007 vivarium cognomen ''bestiarum magnarum'' portat, velut in tabulis aeneis a [[christianus Paschold|Christiani Paschold]] confectis et ad introitum fixis bene ante oculos ponitur.