Quantum redactiones paginae "Iacobus Watt" differant

Content deleted Content added
m +Cat (1K)
Corrected typo.
Linea 5:
Ab anno [[1756]] in [[Universitas Glasguensis|Universitate Glasguensi]] fabricator instrumentorum laborans, arti machinarum vaporariarum studere coepit. Hic sensit machinas quae erant saepius [[cylindrus|cylindrum]] refrigerando et calefaciendo nimiam energiam perdere. Watt novum instrumentum, [[condensatrum]] separatam, creavit, quod perditionem energiae vitavit et potestatem, efficientiam, pretium machinarum vaporariarum magnopere emendavit. Tandem machinam ad [[motus rotarius|motum rotarium]] accommodavit, qui ei multos usus praeter [[antlia|aquam hauriendam]] dedit.
 
Watt suam inventionem vendere conatus est, sed difficultates incurrebat, donec societatem cum [[Matthaeus Boulton|Matthaeo Boulton]] anno [[1775]] coiit. Nova scoietassocietas Boulton et Watt successus prosperos habuit, et Watt dives factus est. Tandem a munere abscessus, nova instrumenta invenire perrecxit, sed nullum fuit tam grave quam machina vaporaria. Anno [[1819]] annos 83 natus mortuus est.
 
Watt notionem "potestatis equinae" ([[Anglice]] ''horsepower'') creavit, et mensura potestatis in [[Systema internationale unitatum|Systemate internationali unitatum]], ex eo nominata est: [[vattium]] ([[Anglice]] ''watt'').