Quantum redactiones paginae "Hedy Lamarr" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Hedy lamarr - 1940.jpg|thumb|Hedy Lamarr anno [[1940]].]]
 
'''Hedy Lamarr''', vulgo '''Hedwig Eva Maria Kiesler''', [[1914]]–[[2000]], fuit [[histrio|actrix]] et [[inventrix]] ab [[Austria]] oriunda. Actrix "femina formosissima pellicularum" (''the most beautiful woman in films'') dicta in triginta fere pelliculis partes egit, summum anno [[1958]]. Inventrix autem systema radioelectricis undis gubernatum excogitavit, quo frequentiae 88 canalium vi automatica commutari possent, et quidem eo consilio, ut impediretur indagatio [[torpedo (telum)|torpedinum]] undis radioelectricis gubernatarum. Quod inventum anno [[1942]] [[diploma inventionis|privilegio munitum]] principium posuit hodiernis artibus sicut [[CDMA]] et [[WLAN|reti fili experti areae localisWi-Fi]].
 
== De vita ==
Linea 29:
Anno [[1940]] Hedy Lamarr, cum apud [[Janet Gaynor]] actricem quondam cenaret, in notitiam venit [[Georgius Antheil|Georgii Antheil]], inventoris et [[compositio musica|compositoris]] ''[[avant-garde]]'', qui aliquam machinarum inter se communicantium [[scientia (declarativa)|scientia]]m consecutus erat. Contenderat enim antea variorum [[instrumentum musicum|instrumentorum]] partes ita concinnare, ut compositio ''[[Ballet mécanique]]'' ordine concini posset. Lamarr et Antheil principia saltûs frequentiae coniunctim elaborare adorti sunt, nam invenire debebant, qua ratione mutationes frequentiarum inter torpedinem et navem aeroplanumve communicari possent ita ut et [[transmissorium]] et [[radiophonum|receptorium]] in novum frequentiae gradum eodem tempore salirent. Exeunte anno 1940 rudimenta inventi sui miserunt ad [[National Inventors Council (CFA)|National Inventors Council]], in quo militarium inventorum ab [[otiosus|otiosis]] factorum ratio habebatur. Inde illi duo, cum existimationem bonam accepissent, operam suam continuabant. Ad 88 mutationes frequentiarum adscripserunt — videlicet quia clavili 88 malleoli sunt, et Antheil clavili utebatur exemplo.
 
Iunio mense 1941 Lamarr et Antheil petierunt, ut "systema seecretae communicationis" a se inventum [[diploma inventionis|diplomate]] protegeretur, et Augusto mense 1942 ita factum est (Diploma inventi 2&thinsp;292&thinsp;387), sed [[classis Civitatum Foederatarum]] hoc inventum recusavit, quod nimis copiosum ("''bulky''") esset. Quod argumentum potius ad homines quam ad rem ipsam pertinuisse videtur.<ref>Rhodes 2011: 187.</ref> Hac [[stereotypia]] et [[dilemma]]te Hedy Lamarr per totam vitam adficiebatur: nam nimis formosa erat, quae inventa militaria excogitaret; et nimio ingenio praedita, ut inter mediocres versaretur. Iam anno 1940 Hedy in eo erat, ut [[National Inventors Council (CFA)|NIC]] iniret, et cum paulo post apud NIC societatem petiit, monita erat, ut potius [[obligatio bellica|obligationes bellicas]] venditaret.<ref>Rhodes 2011: 134.</ref> Quamquam igitur peritia sua et ingenio prodesse cupiebat, hoc munus celebritatis causa sibi datum modeste suscepit.
 
Hedy Lamarr invento suo nullum umquam lucrum fecit, nam diploma inventi anno [[1959]] valere desiit. Postea autem ad diem perductum est atque anno [[1962]] usu receptum in [[missilium discrimen Cubanum|missilium discrimine Cubano]]. Quod inventum etiam fundamenta iecit usui [[spectrum patulum|spectri patuli]]. Ea ratione efficacissima frequentiae radiophonicae simul adhiberi possunt, nec fieri potest, ut inter se conlidantur. Inventum Lamarrianum aditum praebuit ad technlogiam [[telephonum gestabile|telephonorum gestabilium]], [[Bluetooth]], aliaque systemata cmmmunicationis filorum expertia.