Quantum redactiones paginae "Lucas Cranach maior" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
Anno 1505 Cranach creatus est pictor aulicus principis atque electoris [[Saxonia|Saxonici]] [[Fridericus III (dux Saxoniae)|Friderici III]]: primo Cranach habitavit [[Torgavia]]e, mox autem [[Wittenberga]]e, ubi labores multas variasque suscepit. Ob studium et zelum multos adlatos in officina sibi ascivit, ut res mandatas ad tempus ad clientes venire possent. Propterea quod omnia opera nomine suo in ergasterio signavit auctoritatem propriam nolens volens minorem reddidit.
 
Anno 1508 dux Saxoniae ei privilegium insignium portandorum dedit, quae serpentem cum alis et anulum in naso monstrant. Anno 1509 missus est in [[Batavia]]m ubi imperatorem adulescentem [[Carolus V (Sanctum Imperium Romanumimperator)|Carolum V]] pinxit. Anno 1520 pharmacopolium Wittenbergae acquisivit, quo in loco tabernam librariam aperuit. [[Domus Cranach Gothensis]] et [[Domus Cranach Vimariana]] exemplo sint domorum alibi pro Luca Cranach nominatarum.
 
==In servitio Reformationis==