Quantum redactiones paginae "Lucas Cranach maior" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
Artifex exercebatur in principio a patre ipso. Proh dolor alia isto tempore facta sunt ignota, quamquam constat eum esse in vestigiis sic dictae ''Scholae Franconicae'' inter cuius optimos viros numerabantur e.g. [[Matthias Grünewald]] et [[Albertus Altdorfer]]. De quo studio bonum testimonium perhibet opus ''Ruhe auf der Flucht'' anni 1504 ([[berolinum|Berolini]]), artificium eius antiquissimum quod attinet ad scientiam nostram de anno quo fabricatum est. Observatio naturae necnon colores in tabula ista reape splendent.
 
Anno 1505 Cranach creatus est pictor aulicus principis atque electoris [[Saxonia|Saxonici]] [[Fridericus III (dux Saxoniae)|Friderici III)]]: primo Cranach habitavit [[Torgavia]]e, mox autem [[Wittenberga]]e, ubi labores multas variasque suscepit. Ob studium et zelum multos adlatos in officina sibi ascivit, ut res mandatas ad tempus ad clientes venire possent. Propterea quod omnia opera nomine suo in ergasterio signavit auctoritatem propriam nolens volens minorem reddidit.
 
Anno 1508 dux Saxoniae ei privilegium insignium portandorum dedit, quae serpentem cum alis et anulum in naso monstrant. Anno 1509 missus est in [[Batavia]]m ubi imperatorem adulescentem [[Carolus V (Sanctum Imperium Romanum)|Carolum V]] pinxit. Anno 1520 pharmacopolium Wittenbergae acquisivit, quo in loco tabernam librariam aperuit. [[Domus Cranach Gothensis]] et [[Domus Cranach Vimariana]] exemplo sint domorum alibi pro Luca Cranach nominatarum.
 
==In servitio Reformationis==