Quantum redactiones paginae "Melodrama (musica)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 30:
 
Antequam tales proprietates ex melodramate serio eiectae erant, multi libelli [[argumentum]] [[comoedia|comicum]] separatim crescens ut quaedam "melodrama-intra-melodrama" vehementius dixerant. Una huius status causa fuit conatus attrahere ad publica [[theatrum operaticum|theatra lyrica]] homines augescentis [[merx|mercatorum]] classis, nuper [[divitiae|divites]], sed minus [[litterae|litteris]] ac polita [[humanitas|humanitate]] praediti quam [[nobilitas|nobiles]]. Resurrexerunt paene statim haec argumenta subsidiaria in [[mos|more]] separatim crescenti, qui partim ex [[comoedia artis]] deducebatur (ubi quidem talia argumenta semper exsisterant)—subitarius mos scaenicus, qui diu in Italia floruerat. Cum maxime intermedia inter [[actus (drama)|actibus]] [[ludus scaenicus|ludorum scaenicorum]] peragerentur, melodramatis novi generis comici appellatae [[intermedium|intermedia]], quod magna ex parte in [[Neapolis|Neapoli]] annis fere 1710/1730 crescebat, primum ad scaenam per [[intermissio]]nes melodramatum seriorum adferebantur; populo autem intermedia tam grata videbantur quod mox ut productiones omnino separatae adferebantur.
[[Fasciculus:CarloBroschiBartolomeo Nazari - Portrait of Farinelli 1734 - Royal College of Music London.JPGjpg |thumb|140px|left|[[Farinelli]], a [[CorradusBartolomeo Giaquinto|Corrado GiaquintoNazari]] pictus circa [[17551734]].]]
 
Ingenio [[natura]]que fuit melodrama serium elata, conformatione certissima, quae in recitatorio sicco cum longis exquisitisque [[aria de capite|ariis de capite]] commixto usitate consistebat. Hae ariae cantoribus occasionem cantus peritissimi praebebant, et [[aetas aurea|aurea melodramatis serii aetate]] cantores veri [[societas humana|societatis humanae]] [[famosus|famosi]] (viri insignes,<!--celebrities--> fortasse [[sermo]]ne recentiori, "stellae") faciebantur. Partes [[heros|heroicae]] pro [[vox|vocibus]] [[castratus|castratorum]] usitate compositae sunt; [[Farinelli]], [[Senesinus]], et alii castrati, item [[Faustina Bordoni]] et alii [[supranus|suprani]] [[femina (sexus)|feminei]], in summam gloriam veniebant, dum melodrama serium scaenam in omni [[Europa Occidentalis|Europae Occidentalis]] civitate regnabat, [[Francia]] excepta; Farinelli quidem erat celeberrimus totius saeculi duodevicensimi [[cantor]].