Quantum redactiones paginae "Hedy Lamarr" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 24:
 
Cum [[Germania nazistica]] Martio mense [[1938]] [[Anschluss|Austriam invasisset]], Hedy Lamarr, quae ipsa Ruscisilvae quam plurimum pecuniae faciebat, studio propositis nazistarum obstandi elata est. Apud primum maritum, mercatorem mortis, multas res didicit ad belli artes pertinentes, cum inter negotiationes technicas velut "musca in pariete"<ref>Cf. [[Plautus|Plaut.]] ''[[Mercator (Plautus)|Merc.]]'' 361 "Muscast meus pater, nil potest clam illum haberi."</ref> varias captabat res, quae ab expertis (qui inprimis [[fascismus|fascistae]] vel etiam [[nazista]]e erant) tractabantur. Cognoverat [[torpedo (telum)|torpedines]] undis radioelectricis gubernatas, quibus [[navis subaquanea|navigia subaquanea]] Germanorum impugnabantur, perturbatis [[signale|signalibus]] radioelectricis nimis facile in errorem induci. Itaque meditabatur Lamarr: si fortuito frequentià variaverit signale illud, qua frequentia audiri possit, ignorabit turbator. Itaque inventa sunt principia [[saltus frequentiae]].
 
[[Fasciculus:Lamarr patent.png|thumb|left|Diploma inventi Hedy Lamarr et Georgio Antheil concessum.]]
 
Anno [[1940]] Hedy Lamarr, cum apud [[Janet Gaynor]] actricem quondam cenaret, in notitiam venit [[Georgius Antheil|Georgii Antheil]], inventoris et [[compositio musica|compositoris]] ''[[avant-garde]]'', qui aliquam machinarum inter se communicantium [[scientia (declarativa)|scientia]]m consecutus erat. Contenderat enim antea variorum [[instrumentum musicum|instrumentorum]] partes ita concinnare, ut compositio ''[[Ballet mécanique]]'' ordine concini posset. Lamarr et Antheil principia saltûs frequentiae coniunctim elaborare adorti sunt, nam invenire debebant, qua ratione mutationes frequentiarum inter torpedinem et navem aeroplanumve communicari possent ita ut et [[transmissorium]] et [[radiophonum|receptorium]] in novum frequentiae gradum eodem tempore salirent. Exeunte anno 1940 rudimenta inventi sui miserunt ad [[National Inventors Council (CFA)|National Inventors Council]], in quo militarium inventorum ab [[otiosus|otiosis]] factorum ratio habebatur. Inde illi duo, cum existimationem bonam accepissent, operam suam continuabant. Ad 88 mutationes frequentiarum adscripserunt — videlicet quia clavili 88 malleoli sunt, et Antheil clavili utebatur exemplo.
 
Iunio mense 1941 Lamarr et Antheil petierunt, ut "systema seecretae communicationis" a se inventum [[diploma inventionis|diplomate]] protegeretur, et Augusto mense 1942 ita factum est (Diploma inventi 2&thinsp;292&thinsp;387), sed [[classis Civitatum Foederatarum]] hoc inventum recusavit, quod nimis copiosum ("''bulky''") esset. Quod argumentum potius ad homines quam ad rem ipsam pertinuisse videtur.<ref>Rhodes 2011: 187.</ref> Hac [[stereotypia]] et [[dilemma]]te Hedy Lamarr per totam vitam adficiebatur: nam nimis formosa erat, quae inventa militaria excogitaret; et nimio ingenio praedita, ut inter mediocres versaretur. Iam anno 1940 Hedy in eo erat, ut [[National Inventors Council (CFA)|NIC]] iniret, et cum paulo post apud NIC societatem petiit, monita erat, ut potius [[obligatio bellica|obligationes bellicas]] venditaret.<ref>Rhodes 2011: 134.</ref> Quamquam igitur peritia sua et ingenio prodesse cupiebat, hoc munus celebritatis causa sibi datum modeste suscepit.