Quantum redactiones paginae "Lingua Hetthaea" differant

Content deleted Content added
m ~
Lingua etiam nešumnili appellatur et ḫarkanzi habunt significat.
Linea 17:
|tabula2 =
|syllabus2 = }}
'''Lingua Hetthaea''' nobis e tabulis [[scriptura cuneiformis|signis cuneiformibus]] insculptis nota est, quae tabulae [[Hattusas|Hattusae]], quae iuxta vicum hodiernum ''Boğazkale'' sita erat, inventae sunt. Hattusas [[caput (urbs)|caput]] [[imperium Hetthaeorum|imperii Hetthaeorum]] erat quod circiter annis 1650 - 1200 ante Christum natum florebat. [[Hetthaei]] ipsi linguam ''nešili'' vel ''nešumnili'' appellabant e pristino oppido principali ''Neša'' (ubi hodie [[Kültepe]] est).
 
[[Fasciculus:Hittite Cuneiform Tablet- Cultic Festival Script.jpg|thumb|Exemplum linguae Hetthaeae: regulae feriae quaedam, saeculo fere 14 a.C.n.]]
Lingua Hetthaea antiquissima [[linguae Indoeuropaeae|linguarum Indoeuropaearum]] adhuc notarum est. Quae adhuc omnis octo casus linguae pristinae servat, praeterea et consonantem pharyngalem ''ḫ'' iam dudum a viris doctis postulatam (quae consonans vulgo, sed minus recte ''laryngalis'' vocatur) . Temporalium autem verborum formae minutae sunt, multa tempora verbis auxiliaribus formantur: e.g. tempus perfectum verbo ''ḫarkanzi'' (id est ''haberehabunt'') cum participio. Duae coniugationes verborum sunt, quarum prima formas similes aliarum linguarum Indoeuropaearum habet (ut ''ēp-mi'' = "capio") et altera formas alias habet (ut ''ār-ḫi'' = "sto"); haec altera coniugatio fortasse similis est perfecto Graeco, secundum Jasanoff.
 
Linguae Hetthaeae cognatae sunt linguae [[lingua Luvia|Luvia]], [[lingua Lycia|Lycia]], [[lingua Carica|Carica]], [[lingua Lydia|Lydia]] aliaeque ab eruditis hodiernis in subfamiliam vel divisionem [[Linguae Anatolicae|Anatolicam]] congessae.