Quantum redactiones paginae "Evangelium secundum Ioannem" differant

Content deleted Content added
m nexus
Linea 4:
Auctor, quamquam in ipsi evangelio non nominatur, traditur fuisse [[Ioannes (evangelista)|Ioannes]], filius [[Zebedaeus|Zebedaei]] et unus ex duodecim [[Iesus|Iesu]] [[apostolus|apostolis]]. Hoc evangelium et argumento et scribendi modo adeo simile est [[epistulae Ioannis|epistulis Ioannis]], ut cum his unum corpus litterarum Ioanninarum habetur, sed fortasse non ab eodem auctore scriptum. Differt valde differt a primis tribus evangeliis, saepe ''[[evangelia synoptica|synopticis]]'' dictis.
 
[[C. K. Barrett]] et deinde [[Raimundus E. Brown]] censuerunt evangelium ortum est in "communitate Ioannina", quae thematibus praecipuis studebat. In hoc evangelio ostenditur disceptatio inter [[ecclesia]]m et [[synagoga]]m [[saeculum 1|primo saeculo]] [[EAera vulgaris|aer.V vulg.]] exeunte habita. Communitas Ioannina magis contra Iudaeos, potius quam inter Christianos, definiri videtur. Christianismus, quamquam in religio Iudaico ortus, gradatim a Iudaismo separatus est, quia inter se adversati sunt.
 
Historia brevis, "[[pericope adulterae]]" nuncupata, ad initium capitis VIII huius evangelii in aliquibus libris tam manuscriptis quam impressis legitur, sed in manuscriptis pluribus antiquioribus aut contextu alio reperitur aut omnino omittitur. Constat hanc historiam minime partem evangelii Ioannis ab origine constituisse.