Aperire sectionem principem

Mutata

10 octeti additi ,  5 months ago
m
[[Fasciculus:Floristic regions in Europe-de.png|thumb|Vegetatio Europae secundum Wolfgangum Frey et Rainerium Lösch.]]
[[Fasciculus:Europe biogeography regions de.svg|thumb|Regiones [[biogeographia|biogeographicae]] Europae.]]
[[Vegetatio]] Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arcticam, borealem, temperatam, mediterraneam. Usu miliorum annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. In Europa septentrionali in [[tundra]] arcticta non sunt nisi [[frutex|frutices]], [[bryophyta|muscus]] et [[lichen]]es. A meridie in [[Scandinavia]] et in [[Russia]] septentrionali sequitur [[taiga]], quae in solis uliginosis suis imprimis [[picea]]s et [[pinus|pinos]] nutrit. In [[zona temperata]] inter [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] et [[Carpates]] [[natura]]liter (si homo non interpellasset) [[silva]]e [[fagus|fagis]] plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam [[quercus]] et [[Carpinus|carpini]]. A [[regio]]ne, in qua fagus diffusa est, in orientem versa, fere a [[Vistula]] et [[Tyras|Tyra]] usque ad Urales meridianos, sunt (vel olim erant) silvae ''[[Quercus robur|quercuum roburum]],'' ''[[Tilia cordata|tiliae cordatae]],'' [[pinus|pinorum]] et, ubi zona in taigam transit, picearum. Versus meridiem prae [[Pontus Euxinus|Pontum Euxinum]] regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio [[tesqua]]lis praevaleret.
 
Etiam regiones circa mare Mediterraneum initio late silvis tectae erant. Ibi vegetatio naturaliter (sine hominis interpellatione) ex plantis [[sclerophyllum|sclerophyllis]] constaret, imprimis [[quercus|quercibus]] semperviridibus (praecipue [[quercus ilex|quercu ilice]]), in plagis maxime meridianis calidissimisque etiam multis [[Olea|oleis]], [[Pistacia vera|pistaciis]] et [[picea|piceis]]. Interpellatione hominis hodie imprimis [[Phrygana]] aut [[Garigue]] praevalet. In plagis frigidioribus etiam varia genera quercuum, quae aestate virent, inveniuntur, ut ''[[Quercus pubescens]].'' In mediis et altioribus montium stratis vegetatio originalis melius conservata est quam infra. In saltibus montanis praeter fagum etiam varia genera [[abies|abietum]] et [[pinus|pinorum]] crescunt, in montibus magis septentrionalibus etiam [[picea]] et [[larix]]. Supra zonam, qua silva crescere potest, [[frutex|suffrutices]], herba alpina et vepres inveniuntur.
257 764

recensiones