Quantum redactiones paginae "Hedy Lamarr" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 7:
 
=== Actrix ===
[[Fasciculus:Hedy Lamarr in Dishonored Lady 1.jpg|thumb|left|"Quaevis puella splendida esse potest. Nil opus est nisi stare loco ac stupidam videri" ('Any girl can be glamorous. All you have to do is stand still and look stupid'), ut aitaiebat Hedy Lamarr.]]
Hedy ineuntibus [[anni 1930|annis 1930]] in actricis artem descendit. Primum quidem minores tantum partes accepit in pelliculis a societate [[Sascha-Filmindustrie]] editis, sicut ''[[Geld auf der Strasse]]'', 'nummi in via' ([[1930]]) et ''[[Die Blumenfrau von Lindenau]]'', 'matrona florum de Lindenau' ([[1931]]). Deinde [[Max Reinhardt]], moderator Austriacus, indolem ac formositatem Hedwigae perspexit. Itaque secum eam [[Berolinum]] proficisci iussit.<ref>Barton 2010: 16-19.</ref> Berolini autem in [[Alexis Granowsky]], [[moderator scaenarum|scaenarum moderatoris]] [[Russia|Russici]], familiaritatem venit, qui ea usus est in pellicula ''Die Koffer des Herrn O.F.'', 'riscus domini O.F.' (1931). Mox quidem Granowsky [[Lutetia]]m profectus est, sed Hedy Berolini remansit, quia primas partes acceperat pelliculae ''Man braucht kein Geld'', 'non est opus pecunia' (1932), [[comoedia]]e quam moderatus est [[Carolus Boese]].
 
Linea 19:
 
Anno [[1945]] ultimae apud MGM divulgatae pelllculae interfuit, scilicet ''[[Her Highness and the Bell Boy]]'' ('sua celsitudo et cubicularius'). MGM relicta Lamarr ipsa pelliculas producere conabatur, sed mox in difficultates pecuniarias incidit. Anno [[1949]] apud [[Paramount Pictures]] contra [[Victor Mature|Victorem Mature]] partes [[Dalila]]e egit in ''[[Samson and Delilah]]'' ('Samson et Dalila') pellicula, quam rexit [[Caecilius B. DeMille]], cinematographus argumentis biblicis notissimus. Quae pellicula non solum apud spectatores magnam gratiam iniit, sed etiam duo [[praemia Academiae]] ("Oscar") tulit.
 
=== Inventrix ===
Adhuc de Hedy illa actrice "omnium formosissima" quae dicitur narravimus. Praeterea erat altera (ne dicamus vera) Hedy, femina singulari intellegentia et rerum technicarum comprehensione praedita. Qua indole animi inpedibatur, quominus ad vitae habitum collegarum Ruscisilvanorum satis se adcommodaret. Non de magnificis curabat epulis, quibus collegae se delectare solebant. Ipsi enim cenae quietae cum amicis sapientibus habitae placebant. Ad concludendas et conficiendas quaestiones sibi propositas natura sua inclinavit. Huius modi "opellis" ('tinkering'), ut ipsa dicebat, mentem suam alebat conata hac ratione mundo chaotico modum et ordinem adferre.<ref>Rhodes 2011: 3.</ref>