Quantum redactiones paginae "Michael Montanus" differant

Content deleted Content added
de titulis latinis
Linea 1:
[[Fasciculus:Michel-eyquem-de-montaigne 1.jpg|thumb|200px|Michael Montanus a [[:fr:Thomas de Leu|Thoma de Leu]] pictus]]
{{L1}}
'''Michael Montanus'''<ref>{{Lexfons}} Hofmann sic incipit: "MICHAEL Montanus, nobilis Petrocorius, Lipsio ''Galliae Thales'', Mezeraeo ''Seneca Christianus'' ..."</ref><ref>'''1633''' ''[[Iohannes Beverovicius|Ioha. Beverovicii medici]] Medicinae Encomium, eiusdem Montanus elegchomenos<!--litteris graecis potius scribendum?--> sive refutatio argumentorum quibus necessitatem medicinae''</ref> ([[Francogallice]] plene ''Michel Eyquem de Montaigne''; natus die [[28 Februarii]] [[1533]]; mortuus [[13 Septembris]] [[1592]] in oppido [[Saint-Michel de Montaigne|Sancti Michaelis]]) fuit scriptor [[moralistae Francici|moralista]] in [[lingua Francogallica]]. Lingua eius prima erat [[lingua Latina|Latina]]: pater enim Latine tantum more [[humanismus|humanistarum]] educavit. Est auctor commentatiunculorum philosophicorum [[Scepticismus|scepticorum]] quae ipse appellavit ''Essais,'' scilicet "experimenta, conata (vel conatus), tentamina, pericula<ref>de titulis latinis vide Bruckerum (op. cit.) qui ''tentamina'' vel ''pericula moralia'' proponit, vel etiam ''Bulletin du bibliophile'', Lutetiae, 1862, [https://books.google.fr/books?id=cUkwAQAAMAAJ&dq=tentamina%20montani&hl=fr&pg=PA1309#v=onepage&q=tentamina%20montani&f=false p.1309] quod has interpretationes latinas ab humanistis confectis refert: ''Gustus'' (plurali; [[Iustus Lipsius|]]), ''conatus'' ([[Iacobus Augustus Thuanus|Thuanus]] et [[Scaevola Sammarthanus]]) et ''tentamina'' [[Fredericus Gothilfus Freytag|Freytag]]</ref>." De fama librorum trium ab illo conscriptorum novus sensus venit verbi ''essai,'' qui nunc Latine "commentatio" vel Graece "[[progymnasma]]" sonat.
 
Montanus aut [[Burdigala]]e natus est<ref>Sic pagina [[:fr:Michel de Montaigne|Michel de Montaigne]] apud Vicipaediam Francogallicam.</ref> aut in castello familiae Montani<ref>M. Rat (1962) vol. 1 p. ii; sic etiam [[:en:Michel de Montaigne|Michel de Montaigne]] apud Vicipaediam Anglicam.</ref> iuxta oppidum Sancti Michaelis hodie ''Saint-Michel-de-Montaigne'' appellatum.