Quantum redactiones paginae "Popina" differant

1 octetus additus ,  2 years ago
m
Summarium vacuum
(sunt et alia genera hodierna: pergo ...)
m
'''Popina'''<ref>{{L&S+lemma|Popina}}. {{TraupmanLatinEng3}}</ref> est genus tabernae ubi clientibus [[cibus|cibi]] [[potio]]nesque (pecuniis vel datis vel promissis) praeparantur et praebentur. Popinarum genera ad minimum duo aevo antiquo iam erant, quae et hodie distingui possunt:
* [[Thermopolium]] (verbo Graecizante) seu taberna cibaria fercula offert iam ferventia vel cito paranda clientibus qui aut ibidem sumunt aut domum auferunt.
* [[Ganea]] seu popina sellariola<ref>"In sellariolis ... popinis": [[Martialis]], ''Epigrammata'' 5.70.3</ref> sellas tabulasque praebet ubi clientes amicique necnon amicae congregare possunt.
* [[Deversorium|Taberna deversoria]] addi licet (quamquam popina haud sit) ubi clientes praesertimque viatores deversari et cenare possunt.
Romani honestiores, qui popinas ganeasque frequentabant, saepe in scriptis classicis describuntur et fere semper vituperantur.