Quantum redactiones paginae "Sacrum Romanum Imperium" differant

Content deleted Content added
Linea 39:
Anno [[959]], [[Berengarius II]] incipit imperium struere in Italia et urbem Romam vult capere. Papa [[Ioannes XII]] imitat antecessores suos, appellans quendam regem barbarum ad se adiuvandum. Rex [[Otto I (imperator)|Otto]], qui erat iam conatus Italiam capere duabus occasionibus inter annos [[951]] et [[952]], appellatus est. Is rex [[Regnum Francorum orientalium|Franciae Orientalis]] fuit, quae pars erat orientalis veteris [[Regnum Francorum|regni Francorum]] sub Karolo Magno, vel praeterpropter [[Germania]] hodierna. Otto reppulit Berengarium, et secundo die Februarii, anno [[962]], factus est ab Ioannes novus imperator Romanorum.<ref name=":5">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'', p. 49</ref> Apud aliquos historicos, Sacrum Romanum Imperium nunc verum incipit, sed alii, sicut [[Petrus H. Wilson]], dicunt hoc imperium esse solum successionem imperii quod renovaverat Karolus, et enim thronus imperii fuerat vacuus per solos triginta septem annos.<ref name=":5" />
 
Nihilominus, si imperatores dynastiae Carolingiae se ipsiipsos appellabant solum "imperator," appellatione "Romanorum" fugientes, Otto haud rubescit hoc nomine uti, et enim historicus suorum temporum, nomine [[Thietmarus Merseburgensis|Thietmarus]], loquitur de eo ut "Caesar imperii Romanorum."<ref>Thietmarus, ''Chronicon'', liber III caput 20</ref> Ad titulum suum Romanum coram imperio Orientis iustificandum, Otto suo filio [[Otto II (imperator)|Ottoni II]] dat principissam [[Theophano (uxor Ottonis II)|Theophanonem]] in matrimonio, quae erat filia imperatoris Orientis [[Ioannes I Tzimisces|Ioannis I Tzimiscis]]. Filius Ottonis II et Theophanonis, [[Otto III (imperator)|Otto III]], educationem Romanissimam recepit.<ref name=":7">Réginald Grégoire, ''Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero''</ref>
 
Haec educatio Romana minime est dilecta apud quosdam nobiles GermaniciGermanicos.<ref name=":7" /> Quidem multi apud eos putabant Romanos esse gentem inferiorem et mollem, et maximus morbus eorum erat ipsa educatio. Iam cum filia regis Osthrogothi Theodorici, nomine [[Amalasuntha]], quaesivisset filio suo educationem dare, nobiles Ostrogothi noluerunt. Secundum historicum [[Procopius Caesarensis|Procopium]], haec fuit ratio propter quam filius Amalasunthae praeferebat exire cum amicis et non res regni gerere, ac propter quam mortuus erit a morbo vinoso in aetate iuvene.<ref name=":6" /> Etiam in temporibus Ottonis, historicus [[Bruno Querfurtensis]] lamentat amorem ipsius Ottonis pro Romanis et Italicis, dicens quod Roma erat a Deo electa ut caput mundi non propter gentem suam, quam aestimabat gentem malam esse, sed propter [[Apostolus|Apostolos]] ibi mortuos.<ref>Réginald Grégoire, ''Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero'' pp. 26-27</ref> Haec contentio inter naturam Romanam et naturam barbaram huius imperii Romani mox "sacrum" dicti numquam cadet usque ad finem imperii.
 
Alia et fortasse maior contentio erit illa inter Sacrum Romanum Imperium et Sacram Romanam Ecclesiam. Iam Karolus Magnus lamentaverat magnam partem papae in coronatione sua, quia non volebat potentiam suam a papa dependere.<ref name=":3" /> Sub regno Ottonis I, haec contentio in bellum erumpit, primum enim apud multissima quae inter Imperium et Ecclesiam medio aevo spargentur. Hoc bellum incipit cum elevatione Episcopatus Magdeburgi in Archiepiscopatum, quam egit Otto sine papae approbatione. Ioannes XII inde conspirat cum Berengario II ac [[Hungari|Hungaris]] contra Ottonem. Otto dehinc furiatus est et bellum egit contra papam. Ioannes XII e Roma fugit et Otto synodum convocavit ad novum papam eligendum. Dehinc electus est [[Leo VIII]] qui, post alia proelia, papa unicus et legitimus erit.<ref>Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'', pp. 49-51</ref> Sed non omnia bella inter Imperium et Ecclesiam finient cum victoria imperii, et enim haec bella Italiam per totum medium aevum devastabunt.