Quantum redactiones paginae "Philetaerus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{L}}
[[Fasciculus:Attalus_I_coin_depicting_Philetairos.jpg|thumb|Philetaerus in [[tetradrachmum|tetradrachmo]] regis [[Attalus I|Attali I]] commemoratus]]
'''Philetaerus''' ([[Graece]] {{Polytonic|Φιλέταιρος}}), qui anno [[263 a.C.n.]] mortuus est, [[Tieum|Tiei]] natus., [[Eunuchus|eunuchus]] fuisse dicitur ex infante ob quendam casum. Nihilominus Alexandro mortuo Lysimachus, unus e diadochis, ei Pergamenam arcem tradidit, thesaurum pecunais suasque suas ibi ut custodiret. Ac rem mandatam aliquamdiu cum fide gessit. Postquam vero Arsinoe, uxor Lysimachi, insidias ei parare coepit, sibi consulere statuit atque utcumque res ferebat alii atque alii imperatori fidem promittebat ː ita securus in oppido suo manere potuit et conditor [[Pergamum (regnum)|regni Pergameni]] et familiae [[Attalidae|Attalidarum]] nonnumquam dicitur quamquam numquam regium titulum vindicavit. Quo in imperio mortuo Philetaero [[Eumenes I (rex Pergami)|Eumenes]], fratris eius [[Eumenes (Philetaeri frater)|Eumenis]] filius successit.
== Fontes ==
*{{Strabo}} XIII.4.1.