Quantum redactiones paginae "Hedy Lamarr" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 12:
 
Hedwig eo tempore etiam theatrales agebat partes (sicut in ''[[Sissy (ludus cantabilis)|Sissy]]'' [[singspiel|fabula cantabili]] quae de [[Elisabetha Austro-Hungarica]] narrat), ex quibus gratiam iniit apud populum. Rosas ab admiratoribus in [[apodyterium]] sibi adportatas abnuebat, sed unus ex admiratoribus pertinaciter eam petebat, scilicet [[Fridericus Mandl]], armorum mercator Austriacus et negotiator, cui iam Augusto mense eodem anno nupsit Hedy invitis parentibus, quibus non placebat gener utilitatem ex belli praeparatione capiens. Hedy autem ingenium sagacitatemque ac festivitatem Friderici, nec non divitias inmensas, amabat. Mox quidem vero tyranno domestico nupsisse se comperit: uxorem elegantem se fuisse ac tamquam pretiosum opus artis aut pupam bellam vinculis caecis inpeditam, cui in pelliculis prodire non conveniret.<ref>Rhodes 2011: 28-29.</ref> Sed in variis negotiationibus conciliisque a marito convocatis occasionem nacta cum hominibus technologiae militaris peritis ardenti studio conloqui solebat.
 
Quae cum ita essent, Hedy, arbitrata in matrimonium perquam intolerabile se venisse, a marito molesto fugere constituit. Anno [[1937]], cum [[Londinium]] effugisset, in familiaritatem venit [[Ludovicus B. Mayer|Ludovici B. Mayer]], praefecti [[Metro-Goldwyn-Mayer|MGM societatis]], qui nova ingenia in Europa speculabatur. Mayer admiratione adfectus bono [[contractus operae|contractu]] Hedwigam conduxit. Itaque Hedwig Kiesler, ne propter ''Ecstasy'' memoraretur, a Mayer persuasa est, ut nomen artis ''Hedy Lamarr'' sibi adoptaret. Nomen ''Lamarr'' ad aliam feminam formosam refertur, scilicet [[Barbara La Marr|Barbaram La Marr]], actricem [[pellicula muta|pellicularum mutarum]].
 
 
Line 19 ⟶ 21:
== Bibliographia ==
* Barton, Ruth (2010) ''Hedy Lamarr: The Most Beautiful Woman in Film.'' Lexingtoniae: University of Kentucky Press.
* Gaines, Ann (2002) ''Hedy Lamarr''. Rourke Publishing.
* Körte, Peter (2000) ''Hedy Lamarr: die stumme Sirene.'' Belleville.
* Lamarr, Hedy (1966) ''Ecstasy and Me: My Life as a Woman.'' Bartholomew House.