Quantum redactiones paginae "Hedy Lamarr" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 10:
 
Ineunte anno [[1933]] primas partes egit pelliculae ''Symphonie der Liebe'' 'concentus amoris', quae melius ''[[Extase]]'' nomine cognoscitur. Qua pellicula [[Gustavus Machatý|Gustavo Machatý]] moderatore confecta Hedy Kiesler per orbem terrarum innotuit, nam ''Extase'' (vel ''Ecstasy''), quamquam generis [[pornographia|pornographici]] non erat, scaenas continebat, in quibus Hedy duodeviginti annos nata nuda natabat ac amoribus frui videbatur. Quam pelliculam tum temporis in [[CFA]] interdictam [[nazista]]e sectionibus censoriis male tractaverunt, "ne corrumperetur iuventus." Nihilo minus nota erat amicis pellicularum.
 
Hedwig eo tempore etiam theatrales agebat partes (sicut in ''[[Sissy (ludus cantabilis)|Sissy]]'' [[singspiel|fabula cantabili]] quae de [[Elisabetha Austro-Hungarica]] narrat), ex quibus gratiam iniit apud populum. Rosas ab admiratoribus in [[apodyterium]] sibi adportatas abnuebat, sed unus ex admiratoribus pertinaciter eam petebat, scilicet [[Fridericus Mandl]], armorum mercator Austriacus et negotiator, cui iam Augusto mense eodem anno nupsit Hedy invitis parentibus, quibus non placebat gener utilitatem ex belli praeparatione capiens. Hedy autem ingenium sagacitatemque ac festivitatem Friderici, nec non divitias inmensas, amabat. Mox quidem vero tyranno domestico nupsisse se comperit: uxorem elegantem se fuisse ac tamquam pretiosum opus artis aut pupam bellam vinculis caecis inpeditam, cui in pelliculis prodire non conveniret.<ref>Rhodes 2011: 28-29.</ref> Sed in variis negotiationibus conciliisque a marito convocatis occasionem nacta cum hominibus technologiae militaris peritis ardenti studio conloqui solebat.
 
 
Line 19 ⟶ 21:
* Körte, Peter (2000) ''Hedy Lamarr: die stumme Sirene.'' Belleville.
* Lamarr, Hedy (1966) ''Ecstasy and Me: My Life as a Woman.'' Bartholomew House.
* Rhodes, Richard (20122011) ''Hedy's Folly: The Life and Breakthrough Inventions of Hedy Lamarr.'' Doubleday.
* Shearer, Stephen Michael (2010) ''Beautiful: The Life of Hedy Lamarr.'' St. Martin's Press. ISBN 0-312-55098-7.
* Young, Christopher (1979) ''The Films of Hedy Lamarr.'' Citadel Press. ISBN 978-0-8065-0579-4.
 
{{Lifetime|1914|2000|Lamarr, Hedy}}