Quantum redactiones paginae "Suncius" differant

Content deleted Content added
m Grammatica
File
Linea 1:
[[File:Enchoen27n3200.jpg|thumb|right|]]
 
'''Suncius'''<ref>[http://books.google.com/books?id=rFcNAAAAIAAJ&pg=PA507&dq=suncius Fons nominis.]</ref> ([[Sinice]] 孫子 'Dominus Sun' ; 孫武 'Sun Militaris'; natus [[544 a.C.n.|544]] [[a.E.V.]], mortuus autem [[496 a.C.n.|496]]) est titulus honorificus [[Sinae|Sinici]] [[auctor]]is cui verum nomen Sun Wu est. Natus in Sinico [[Qi (regnum)|regno Qi]] appellato, Suncius scripsit ''[[Ars Belli|Artem Belli]]'', opus tredecim capitulorum de stratagematibus militaribus maximi momenti. Fuit autem non solum auctor ac peritus [[res militaris|rei militaris]], sed etiam ipse dux exercituum. Etenim scripsit se Helu regnante [[exercitus|exercitum]] [[Chu (regnum)|regni Chu]] vicisse atque contra nationes Jin et Qi [[bellum]] gessisse, quod etiam ceteri Sinici auctores adfirmant. Tradunt nonnulli [[historia Sinica|historiae Sinicae]] magistri Sunci [[sepulcrum]] fuisse in urbe capite regni Wu, cuius [[miles|milites]] Suncius bello duxerat.