Quantum redactiones paginae "Dionysius de Sallo" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:1665 journal des scavans title.jpg|thumb|[[Pagina titularis|Titulus]] primi fasciculi (5 Ianuarii 1665).]]
'''Dionysius de Sallo''', dominus de Coudray (natus 17 Martii [[16361626]], mortuus 14 Maii [[1669]]) fuit [[Diurnariorum ars|diurnarius]] Francicus, primus curator (1665-1666) primi [[Periodicum scientificum|periodici scientifici]] in Europa, ''[[Journal des sçavans|Le Journal des sçavans]]'', cuius primus fasciculus Lutetiae publicatus diem 5 Ianuarii 1665 praeferebat. Ad hoc nomen suppositum sibi adsumpsit quod in titulis legitur ː ''sire d'Hédouville''. Iam anno 1666 hanc curationem abbati Gallois reliquit quia ob acerbiores auctorum et librorum eorum censuras multas inimicitias sibi paraverat. Fortasse opiniones Gallicanae quoque ecclesiae faventes adversus papalem auctoritatem nonnullis displicuerant.
 
Dionysius consiliarii officium in Parlamento Parisiensi sibi emerat (1652) ac simul eruditos adsidue frequentabat qui circa [[Ioannes Baptista Colbert|Colbertum]] de Academia Scientiarum creanda cogitabant.
Linea 9:
==Nexus externi ==
*[http://dictionnaire-journalistes.gazettes18e.fr/journaliste/736-denis-de-sallo Dictionnaire des journalistes]
{{Lifetime|16361626|1669|Sallo, Dionysius de}}
[[categoria:Diurnarii Franciae]]
[[Categoria:Incepta 1665]]