Quantum redactiones paginae "Journal des sçavans" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
'''''Le Journal des sçavans''''' (orthographia hodierna ː ''Journal des savants'') fuit primum [[Periodicum scientificum|periodicum scientificum]] et litterarium Europaeum per [[Dionysius de Sallo|Dionysium de Sallo]]<ref>Hic enim latet sub falso nomine "sieur de Hédouville".</ref>, ministri [[Ioannes Baptista Colbert|Colberti]] patrocinio fretum, ab anno [[1665]] Lutetiae publicatum ː primus fasciculus diem 5 Ianuarii 1665 praeferebat. Primi anni huius publicationis Latine conversi sunt, cui versioni '''''Ephemerides eruditorum'''''<ref>[https://books.google.fr/books?id=xVROAAAAcAAJ&pg=PP7&hl=fr&source=gbs_selected_pages&cad=2#v=onepage&q&f=false Lipsiae, 1667, ab M.F. Nitschio.]</ref> titulus inscribebatur.
 
Quod [[periodicum]] de rebus in [[Res publica litteraria|republica litteraria]] novis omnes homines doctos certiores facere volebat, re vera praecipue recensiones novorum librorum ab ipso Dionysio de Sallo conscriptas divulgabat. Qui cum acerbiores [[auctor]]um censuras promeret multas inimicitias sibi paravit et mox abiit. Iam anno [[1666]] [[abbas]] Gallois ei successit. Tanto tamen favore publicationem huiusmodi lectores eruditi prosecuti sunt ut imitatores non defuerint. Iam mense Martio eiusdem anni ''Philosophical transactions'' [[Londinium|Londinii]] publicari coepta sunt, et ab anno [[1682]] ''[[Acta eruditorum]]'' [[Lipsia|Lipsiae]] in [[Germania]] Latine edita. Etenim antea eruditi non nisi per epistulas inter sese communicare poterant, e quibus epistulis nonnullae postea in lucem typographicam mittebantur. Praeterea fuere librarii qui, spreto privilegio a [[Ludovicus XIV|Ludovico XIV]] dato, textum sine permissu imprimi fecerunt - inter alios Danielis Elsevierus [[Amstelodamum|Amstaelodami]] - et minore pretio per Europam divendebant adeo ut hodie in bibliothecis facilius in Hollandicum ''Journal des sçavans'' septimi decimi saeculi incideris quam in Parisinum<ref>Vittu J.P., «Les contrefaçons du Journal des savants de 1665 à 1714», in ''Les Presses grises : la contrefaçon du livre (XVIe-XIXe siècles)'', Paris, 1988 ː 303-331</ref>. Nam typographi Batavi omnes fasciculos ad eundem annum pertinentes in librum in-12, commodioris magnitudinis, cogebant (fasciculi genuini Parisienses in-quarto erant).
 
Quamquam verba ''Journal'' et ''Ephemerides'' ad publicationem cotidianam alludere videbantur, fasciculi re vera hebdomadibus fere prodibant. Hodieque, curante [[Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum]]<ref>[http://www.aibl.fr/publications/periodiques/ Publicationes Academiae]</ref>, publicatio bis in anno continuatur quidem (intermissa est tantum inter [[1792]] et [[1816]]) sed argumenta rerum in ea disputatarum non iam ut olim ad omnes scientias spectant sed ad res historicas tantummodo.