Quantum redactiones paginae "Journal des sçavans" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''''Le Journal des sçavans''''' (orthographia hodierna ː ''Journal des savants'') fuit primum [[Periodicum scientificum|periodicum scientificum]] et litterarium Europaeum per [[Dionysius de Sallo|Dionysium de Sallo]]<ref>Hic enim latet sub falso nomine "sieur de Hédouville".</ref>, ministri [[Ioannes Baptista Colbert|Colberti]] patrocinio fretum, ab anno [[1665]] Lutetiae publicatum ː primus fasciculus diem 5 Ianuarii 1665 praeferebat. Primi anni huius publicationis Latine conversi sunt, cui versioni '''''Ephemerides eruditorum'''''<ref>[https://books.google.fr/books?id=xVROAAAAcAAJ&pg=PP7&hl=fr&source=gbs_selected_pages&cad=2#v=onepage&q&f=false Lipsiae, 1667, ab M.F. Nitschio.]</ref> titulus inscribebatur.
 
Quod [[periodicum]] de rebus in [[Res publica litteraria|republica litteraria]] novis omnes homines doctos certiores facere volebat, re vera praecipue recensiones novorum librorum ab ipso Dionysio de Sallo conscriptas divulgabat. Qui cum acerbiores [[auctor]]um censuras promeret multas inimicitias sibi paravit et mox abiit. Iam anno [[1666]] [[abbas]] Gallois ei successit. Tanto tamen favore publicationem huiusmodi lectores eruditi prosecuti sunt ut imitatores non defuerint. Iam mense Martio eiusdem anni ''Philosophical transactions'' [[Londinium|Londinii]] publicari coepta sunt, et ab anno [[1682]] ''[[Acta eruditorum]]'' [[Lipsia|Lipsiae]] in [[Germania]] Latine edita. Etenim antea eruditi non nisi per epistulas inter sese communicare poterant, e quibus epistulis nonnullae postea in lucem typographicam mittebantur. Praeterea fuere librarii qui textum sine permissu imprimi fecerunt - inter alios Danielis Elsevierus [[Amstelodamum|Amstaelodami]] - et minore pretio per Europam divenderuntdivendebant adeo ut hodie in bibliothecis facilius in Hollandicum ''Journal des sçavans'' septimi decimi saeculi invenerisincideris quam in Parisinum. Nam typographi Batavi omnes fasciculos ad eundem annosannum pertinentes in librum in-12, commodioris magnitudinis, cogebant (fasciculi genuini Parisienses in-quarto erant).
 
Quamquam verba ''Journal'' et ''Ephemerides'' ad publicationem cotidianam alludere videbantur, fasciculi re vera hebdomadibus fere prodibant. Hodieque, curante [[Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum]]<ref>[http://www.aibl.fr/publications/periodiques/ Publicationes Academiae]</ref>, publicatio bis in anno continuatur quidem (intermissa est tantum inter [[1792]] et [[1816]]) sed argumenta rerum in ea disputatarum non iam ut olim ad omnes scientias spectant sed ad res historicas tantummodo.