Quantum redactiones paginae "Stesichorus" differant

Content deleted Content added
m +
de novem poetibus lyricis et "Phaedro" Platonis
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Stesichorus''' fuit [[poëta]] lyricus, unus [[novem poëtae lyrici|novem poetarum lyricorum]] natus [[Himera]]e in [[oppidum|oppido]] [[Graecia|Graeco]] in [[Sicilia]].<ref>Souda s.v.</ref> [[Floruit]] [[saeculum 6 a.C.n.|saeculo sexto a.C.n.]] Materia suorum carminum lata est ex heroicis gestis et pacta in verbis gravibus vatinicisque.
 
Clarissimum carmen Stesichori fuit illud 'palinodos' de [[Helena]] ad Aegyptum rapta.<ref>PMG 192</ref> Fama est Stesichorum cecinisse Helenam ad Troiam raptam in Homeri modo, tunc desubito poëtam ab numine Helenae factum esse caecum; ast denuo canentem de Helena apud Aegyptos, oculos denuo vidisse. Carmen laudatur a [[Plato]]ne, dialogo cuius titulus est ''[[Phaedrus (Plato)|Phaedrus]],'' 243a. [[Isocrates]] etiam de hoc carmine memorat.
 
Longum carmen de [[Geryon]]e scripsit.<ref>PMG S7-S83, P. Oxy. 2617; vide Lazzeri.</ref> Aliud tractat de [[Iocaste]] et filiis; titulus est fortasse ''Syotherae.''<ref>PMG 222, P. Lille 73, 76, 111.</ref>