Quantum redactiones paginae "Journal des sçavans" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
Quod [[periodicum]] de rebus in republica litteraria novis omnes certiores facere volebat, re vera praecipue recensiones novorum librorum ab ipso Dionysio de Sallo conscriptas divulgabat. Qui cum acerbiores [[auctor]]um censuras promeret multas inimicitias sibi paravit et mox abiit. Iam anno [[1666]] [[abbas]] Gallois ei successit. Tanto tamen favore publicationem huiusmodi lectores eruditi prosecuti sunt ut imitatores non defuerint. Iam mense Martio eiusdem anni ''Philosophical transactions'' [[Londinium|Londinii]] publicari coepta sunt, et ab anno [[1682]] ''[[Acta eruditorum]]'' [[Lipsia|Lipsiae]] in [[Germania]] Latine edita. Etenim antea eruditi non nisi per epistulas inter sese communicare poterant, e quibus epistulis nonnullae postea in lucem typographicam mittebantur.
 
Quamquam verbum ''Ephemerides'' ad publicationem cotidianam alludere videbatur, re vera circiter hebdomalis erat. Hodieque publicatio bis in anno continuatur quidem (intermissa tantum inter [[1792]] et [[1816]]) sed argumenta rerum in ea disputatarum non iam ut olim ad omnes scientias spectant sed tantum ad res historicas.
 
== Notae ==