Quantum redactiones paginae "Journal des sçavans" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
 
Quod [[periodicum]] de rebus in republica litteraria novis omnes certiores facere volebat, re vera praecipue recensiones novorum librorum ab ipso Dionysio de Sallo conscriptas divulgabat. Qui cum acerbiores [[auctor]]um censuras promeret multas inimicitias sibi paravit et mox abiit. Iam anno [[1666]] [[abbas]] Gallois ei successit. Tanto tamen favore publicationem huiusmodi lectores eruditi prosecuti sunt ut imitatores non defuerint. Iam mense Martio eiusdem anni ''Philosophical transactions'' [[Londinium|Londinii]] publicari coepta sunt, et ab anno [[1682]] ''[[Acta eruditorum]]'' [[Lipsia|Lipsiae]] in [[Germania]] Latine edita. Etenim antea eruditi non nisi per epistulas inter sese communicare poterant, e quibus epistulis nonnullae postea in lucem typographicam mittebantur.
 
Quamquam verbum ''Ephemerides'' ad publicationem cotidianam alludere videbatur, re vera circiter hebdomalis erat.
 
== Notae ==