Quantum redactiones paginae "Journal des sçavans" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:1665 journal des scavans title.jpg|thumb|Titulus primi fasciculi (5 Ian. 1665).]]
'''''Journal des sçavans''''' (orthographia hodierna ː ''Journal des savants'') fuit primum [[Periodicum scientificum|periodicum scientificum]] et litterarium Europaeum per [[Dionysius de Sallo|Dionysium de Sallo]]<ref>Hic enim latet sub falso nomine "sieur d'Hédouville".</ref>, ministri [[Ioannes Baptista Colbert|Colberti]] patrocinio fretum, ab anno [[1665]] Lutetiae publicatum ː primus fasciculus diem 5 Ianuarii 1665 praeferebat. Primi anni huius publicationis Latine conversi sunt, cui versioni ''Ephemerides eruditorum''<ref>[https://books.google.fr/books?id=xVROAAAAcAAJ&pg=PP7&hl=fr&source=gbs_selected_pages&cad=2#v=onepage&q&f=false Lipsiae, a M.F. Nitschius.]</ref> titulus fuit.
 
''Journal des sçavans'' res novas in republica litteraria omnibus notas facere volebat, re vera praecipue recensiones novorum librorum ab ipso Dionysio de Sallo conscriptas divulgabat. Qui cum acerbiores auctorum censuras promeret mox abiit. Iam anno 1666 abbas Gallois ei successit. Tanto tamen favore publicationem huiusmodi lectores eruditi prosecuti sunt ut imitatores non defuerint. Iam mense Martio eiusdem anni ''Philosophical transactions'' [[Londinium|Londini]] publicari coepti sunt at ab anno 1682 ''[[Acta eruditorum]]'' [[Lipsia|Lipsiae]] in Germania Latibe edita.