Quantum redactiones paginae "Journal des sçavans" differant

Content deleted Content added
m Marcus Terentius Bibliophilus movit paginam ''Journal des sçavans'' ad Journal des sçavans: Non italicum apparet.
No edit summary
Linea 1:
'''''Journal des sçavans''''' (orthographia hodierna ː ''Journal des savants'') fuit primum [[Periodicum scientificum|periodicum scientificum]] Europaeum per Dionysium de Sallo ministri Colberti patrocinio fretum ab anno 1665 Lutetiae publicatum ː primus fasciculus diem 6 Ianuarii 1665 praeferebat. Primi anni huius publicationis Latine conversi sunt, cui versioni ''Ephemerides eruditorum'' titulus fuit. ''Journal des sçavans'' res novas in tepublica litteraria omnibus notas facere volebat, re vera praecipue recensiones novorum librorum ab ipso Dionysio de Sallo conscriptas divulgabat. Qui cum acerbiores auctorum censuras promeret mox abiit. Iam anno 1666 abbas Gallois ei successit. Tanto tamen favore publicationem huiusmodi lectores eruditi prosecuti sunt ut imitatores non defuerint.